AAS 13 (1921), p. 318
ram, etc.: cum istae gravitatem textus constitutionum a Sancta Sede
Apostolica approbandarum, minime deceant;
I) dispositiones denique cuiusvis generis, quae, sive explicite sive
implicite, aliquid contra ius contineant.
C APUT V
Generalia in constitutionibus requisita
23. Constitutionum codex continere debet ea quae respiciunt notiones
et dispositiones:
a) de religiosae Congregationis natura, votis, membris et modo
vivendi ;
b) de Congregationis gubernio, administratione et officiis.
24. Haec vero omnia distribui possunt in duas, tres vel quatuor
partes, sed summopere commendatur brevitas, claritas et optimus ordo.
25. Constitutiones dividantur in partes, partes in capita, capita in
articulos seu paragraphos; hisce praeponantur numeri ab initio ad finem
progredientes.
C APUT VI
Specialia de titulo
26. Titulus seu nomen Congregationis religiosae desumi potest vel
a Dei attributis, vel a Sanctae nostrae Religionis mysteriis, vel a festis
Domini et Beatissimae Virginis Mariae, vel a Sanctis, vel a fine speciali
ipsius Congregationis.
27. Ne nomen seu titulus Religionis iam constitutae usurpent novae
Congregationes, iam cautum est in canone 492 § 3. Ut igitur huic
dispositioni satisfiat, debent novae religiosae Congregationes aliquid
saltem titulo iam approbatarum addere, quo distinctio inter singulas
satis appareat.
28. Cavendum insuper, ne tituli religiosarum Congregationum vel
nimis artificiose compositi sint, vel quampiam devotionis speciem, a
Sancta Sede Apostolica non probatam, exprimant aut innuant.
DECRETUM
Sanctissimus Dnus Noster Benedictus divina Providentia PP. XV,
in audientia concessa die 6 martii 1921 R. P. D. Secretario Sacrae Congregationis
de Religiosis, audito suffragio Eminentissimorum ac Reve-