AAS 13 (1921), p. 332

Atque ipsa quidem Dei sapientia per dominicanos
sodales loqui visa est, cum in eis magni illi christianae sapientiae
praecones et defensores eminebant, Hyacinthus
Polonus, Petrus Martyr, Vincentius Ferrerius, item homines
ingeniis praestantes disciplinisque optimis eruditissimi, ut
Albertus Magnus, ut Raymundus de Peñafort, ut Thomas
Aquinas, quo maxime Dominici alumno vere Deus Ecclesiam
suam illuminare dignatus est. Quare hic Ordo cum
permiagni semper sit habitus ob magisterium veritatis, tum
vero egregiam laudem adeptus est, cum Thomae doctrinam
Ecclesia suam propriam edixit esse, eumdemque Doctorem,
singularibus Pontificum praeconiis honestatum, magistrum
scholis catholicis dedit et patronum.
Cum hoc autem tanto studio retinendae tuendaeque
Fidei summum in Dominico cohaerebat obsequium erga
Apostolicam Sedem. Sic enim accepimus provolutum ad pedes
Innocentii III, eum se defensioni Romani Pontificatus
devovisse, eidemque decessori Nostro, postera nocte, in
somnis visum esse inclinatam Basilicae Lateranensis molem
suis humeris animo sum sustinere. — Illud etiam, historia
teste, scimus, cum primos disciplinae suae alumnos ad christianam
perfectionem.informaret, cogitasse Dominicum de
colligenda ex piis religiosisque laicis quadam sacra militia,
quae simul Ecclesiae iura defenderet, simul haeresibus fortiter
repugnare! Hinc ille profectus est dominicanorum
Ordo Tertius, qui quidem, perfectioris vitae institutum in
saecularibus vulgando, permagna paraturus erat Ecclesiae
matri et ornamenta et praesidia.
Tradita autem a legifero Patre, venit ad filios tantae
cum hac Cathedra coniunctionis hereditas. Quotiescumque
igitur ob infatuatas erroribus mentes hominum factum
est, ut vel populorum motibus vel principum iniuriis laboraret
Ecclesia, habuit haec Apostolica Sedes in dominicanis
sodalibus, qui, patrocinium et veritatis et iustitiae
suscipientis, peropportuno sibi adiumento essent ad

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.