AAS 13 (1921), p. 333

suae conservandum splendorem auctoritatis. Nam quis ignorat
quam se praeclare gesserit in hoc geneare dominicana illa
virgo, Catharina Senensis, quae, urgente caritate Iesu Christi,
difficultates incredibiles eluctata, Summo Pontifici persuasit
- quod nemo alius potuerat - ut ad suam Romanam
Sedem, LXX annorum intervallo, reverteretur ; quaeque
deinde, dum Occidentalis Ecclesia diro schismate lacerabatur,
magnum christifidelium numerum in fide et obsequio
legitimi Pontificis retinuit ?
Atque, ut cetera omittamus, non est praetereundum ex
dominicanis sodalibus Pontifices Romanos magni nominis
exstitisse quattuor ; quorum postremus, sanctus Pius V,
immortaliter de re christiana civilique meritus est; qui cum,
magna instantia atque hortatu, catholicorum, principum
arma sibi societate adiunxisset, apud Echinadas insulas.
Turcarum opes in perpetuum profliga vit, auspice atque
adiutrice Virgine Deipara, quam propterea Auxilium Christianorum
deinceps salutari iussit.
In quo luculenter id etiam ostenditur, quod diximus
exstare tertium in praedicatione dominicanorum : pietas
erga magnam Dei Matrem! studiosissima. Naupactensem
enim victoriam divinitus cognovisse Pontifex perhibetur eo
temporis articulo fieri, dum per orbem catholicum piorum
sodalitates Mariam sanctissimi Rosarii implorabant
formlula, quam ipse Praedicatorum Parens invenerat, per
suosque alumnos deinceps longe lateque propagandam curaverat.
Etenim Virginem beatissimam cum matris loco
diligeret, eius maxime patrocinio confisus, Dominicus ad
Fidei causam agendam aggressus est. Itaque, adversus Albigenses
haereticos, qui cum alia Fidei capita, tum divinam
maternitatem virginitatemque Mariae omnibus contumeliis
insequebantur, ille, horum dogmatum sanctitatem pro
viribus tuendo, auxilium ipsius Virginis Matris invocabat,
ea saepissime verba usurpans : « Dignare me laudare te,
Virgo sacrata ; da mihi virtutem contra hostes tuos ».

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.