AAS 13 (1921), p. 335
munis Parentis sinum opus est adduci. Ad ista vero aliaque
omne genus mala huius saeculi sananda quantum materno
Mariae patrocinio indigemus !
Habent igitur dominicam sodales paene immensum
sibi campum, in quo utilissime pro communi salute contendant.
Quare omnibus, quotquot huius disciplinae sunt, magnopere
auctores sumus, ut in his sollemnibus saecularibus
suos animos quodammodo renovent ad sanctissimi Conditoris
exemplum, seque tali patre praestare instituant cotidie
digniore». Ceteris nimirum in hoc antécédent, ut est consentaneum,
filii eius ex primo Ordine, iique posthac vel alacriorem
dabunt operam eiusmodi praedicationi divini verbi,
unde in hominibus, cum obsequio erga beati Petri successorem
ac pietate in Virginem Matrem, cognitio crescat tuitio -
que veritatis Sed a Tertiariis quoque sodalibus dominicanis
plurimum utilitatis exspectat Ecclesia, si quidem ad Patriarchae
sui spiritum sese diligentius accommodare studuerunt,
rudes videlicet imperitosque de plebe christianae
doctrinae praeceptis instruendo. In quo ut multi illi assiduique
sint, cupimus et optamus : res enim agitur maximi
ad animarum bonum momenti. Denique universis Dominici
Patris alumnis hoc volumus peculiari esse curae, ut usquequaque
Mariali Rosario populus christianus assuescat ;
quod quidem eum Nos, decessorum Nostrorum, in primisque
fel. rec. Leonis XIII, vestigia persecuti, per occasionem hortati
sumus, vehementerque, in his temporum acerbitatibus,
hortamur : idque si feliciter evenerit, huius saecularis memoriae
celebritatem satis fructuosam fuisse putabimus.
Auspicem interim divinorum munerum ac benevolentiae
Nostrae testem, Apostolicam benedictionem vobis, venerabiles
fratres, vestroque clero ac populo amantissime in
Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxix iunii,
in festo Apostolorum Principum, anno MCMXXI, Pontificatus
Nostri septimo.
BENEDICTUS PP. XT