AAS 13 (1921), p. 336

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MARIANNENSIS

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS DIOECESIS BELLOHORIZONTJNAE

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Pastoralis sollicitudo onus Nobis imponit diligentissime curandi ut
catholici orbis regiminis distributio temporum et locorum necessitatibus
apte respondeat. Nobis est propterea vigilandum ut variis in regionibus
circumscriptionum ecclesiasticarum numerus augeatur, prout opportunitas
ac praesertim spirituale christifidelium bonum exposcit.
: Cum itaque Mariannensem archidioecesim, quae extensione territorii
et populorum frequentia inter maiores est connumeranda, partiri animarum
bonum et regiminis ratio consulat, Nos id faciendum statuimus.
Quapropter, de consulto dilectarum liliorum Nostrorum S.R.E. Cardinalium,
qui S. Congregationi Consistoriali praepositi sunt, peractis
omnibus, quae scitu ad rem necessaria erant, suppleto, quatenus opus
sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant, consensu, facultate
quoque utentes Nobis et S. Sedi reservata in Apostolicis sub plumbo
Litteris quarum initium « Ad universas orbis Ecclesias » datis Romae
die vigesima septima mensis aprilis anni millesimi octingentesimi nonagesimi
secundi, libere novam ineundi in Brasiliana Republica dioecesum
dismembrationem, quoties id expedire videretur, de Apostolicae potestatis
plenitudine, praedictam archidioecesim Mariannensem bifariam
dividimus, eamque ad orientem versus coarctamus, et in occidentali
parte novam dioecesim, Bellohorizontinam nuncupandam, erigimus.
Hisce autem novae dioecesi assignamus et attribuimus municipia
vulgo Prefectura de Bello Horizonte, Contagem, Santa Luzia, Sabara,
Gaeté, Siete Lagoâs, Bomfim, Entre Bios, Santa Quiteria, Itauna, Para,
Pequy, Pitanguy, Divinopolis, Itapecerica, Oliveira, Passatiempo, CampoBello,
Perdoès, Boni Succeso cum paroecia Hitiruna nuncupata.
Bellohorizontinae dioecesis ita limitibus definitae sedem et cathedram
episcopalem in urbe « Bello-Horizonte », a qua dioecesis ipsa
nomen mutuatur, erigimus ac instituimus, eamque idcirco ad civitatis
episcopalis fastigium evehimus, una cum omnibus iuribus ac privilegiis,
quibus ceterae civitates episcopales iure communi fruuntur et gaudent.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.