AAS 13 (1921), p. 521

Annus XIII - Vol. XIII 23 Novembris 1921 Num. U
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

SACRUM CONSISTORIUM

Die 21 novembris 1921, in Palatio Apostolico Vaticano, habitum est
Consistorium secretum, cuius acta ex ordine referuntur:

I. - ALLOCUTIO SS. D. N. BENEDICTI PP. XV

VENERABILES FRATRES
In hac quidem renovata laetitia amplissimi conventus,
multa sunt magnae Nobis curae, sed illud maximae quod est
de rationibus mutuis Ecclesiam inter et civilem societatem
plurif ariam ordinandis. Etenim nemo est qui ignoret, post
recens immane bellum, vel novas natas esse Respublicas,
vel Respublicas veteres, provinciis sibi adiunctis, crevisse.
Iam vero, ut alia omittamus quae huc possumus afferre, patet
quae privilegia pridem haec Apostolica Sedes, per pactiones
sollemnes conventionesque, aliis concesserat, eadem
nullo iure posse hasce Respublicas sibi vindicare, cum res
inter alios acta neque emolumentum neque praeiudicium
ceteris afferat. Item Civitates nonnullas videmus ex hac
tanta conversione rerum funditus novatas extitisse, adeo ut
quae nunc est, non illa ipsa possit haberi moralis, ut aiunt.

'ACTA, vol. XIII, n,.14. — 23-11-921. 36

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.