AAS 13 (1921), p. 492

missionariae Mariannhillensis. Porro statuimus, eadem nostra Apostolica
auctoritate, ut novus hic vicariatus apostolicus de Mariannhill curis
committatur Religiosorum missionariorum enunciatae Mariannhillensis
Congregationis.
Decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas et efficaces
semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt
nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus
super his,.a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
x septembris MCMXXÍ, Pontificatus Nostri anno octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

TITULUS BASILICAE MINORIS CATHEDRALI TEMPLO MONOPOLITANO CONFERTUR

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter potiores sacras Apuliae aedes
Monopol itanum cathedrale templum iure meritoque accensendum est,
ineunte saeculo xn a sancto Romualdo Episcopo immani structura conditum
et mirificis artis operibus excultum. Antiqua populi religione ibi
asservatur miraculis inclyta Virginis imago in ligno depicta, quae, dum
sacra ipsa aedes, lateritio opere- confecto, ob ligneorum trabium defectum
lacunari careret, magnae lignorum strui superimposita ad urbis
litus appulisse fertur; atque inde in templum sic feliciter absolutum
invecta, Virginis a Mactia nomen vulgo habuit. Benedictus Pp. XIII rec.
mem. Decessor Noster cathedralem eandem ecclesiam pluribus indulgentiis
locupletavit, ipsaque Virginis imago anno MDCCLXIX aureo diademate est
coronata. Nos quidem hoc anno, auspicata occasione octavi centenarii
reditus a prodigioso eventu super memorato, sollemnia festa nuper celebrata
Purpurati Principis Legati Nostri praesentia cohonestavimus:
nunc autem, cum venerabilis frater Augustinus, sua et universi Capituli
Monopolitani vota exprimens, enixis precibus Nos flagitaverit ut idem
templum ad Basilicae minoris gradum evehere dignemur, optatis his
annuendum ultro libenterque censuimus. Quae cum ita sint, Apostolica
Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, cathedra-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.