AAS 14 (1922), p. 326

primis Consociatione Cleri Missionaria, quae dicitur : quam
Consociationem, mirifice sane opportunam, Nobisque non
minus ac decessori Nostro probatam, si quidem apud se desit,
condere m¡aturabunt.
Quaecumque vero his Litteris statuta a Nobis sunt, ea
omnia firma et rata esse iubemus, contrariis quibusvis non
obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die III mensis
maii, in festo inventionis S. Crucis, MCMXXII, Pontificatus
Nostri anno primo.

PIUS PP. XI

PII OPERIS A PROPAGATIONE FIDEI STATUTA GENERALIA

I. Pium Opus a Fidei Propagatione, quod inter alia in commodum
Missionum instituta primum locum obtinet, unum ac vere catholicum
est: consociatio scilicet omnium ex omni gente fidelium non solum ad
orbis terrae evangelizationem coniunctis ad Deum precibus adiuvandam,
sed etiam ad labores missionariorum stipe collata sustinendos, atque
ad pecuniam a fidelibus oblatam Missionibus distribuendam.
II. Idem Pium Opus Lugduni in Gallia anno Domini 1822 constitutum
est: deinceps saepius a Romanis Pontificibus privilegiis ac donis
spiritualibus cumulatum, denique a Summo Pontifice Pio divina Providentia
Pp. XI Motuproprio die 3 maii 1922 edito ad dignitatem instrumenti
Apostolicae Sedis evectum.
III. Quare Pium Opus proxime nititur auctoritate Sanctae Sedis unde
suam vim roburque mutuatur; domicilium autem praecipuum Romae
habet in aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, a qua,
licet seiunctum, tamen pendet.
IV. Sodales Operis adscribuntur christifideles ubique terrarum
degentes, qui duodecim saltem sint annorum atque in singulas hebdomadas
vel vicesimam libellae partem (vulgo unum solidum), vel libellae
quartam in singulos menses, vel libellas duas et sexaginta centesimas
partes quotannis conferant: iidem praeterea quotidie semel Pater et Ave
recitare debent, addita invocatione: Sancte Francisce Xaveri, ora pro
nobis. Ii vero qui semel ducentas libellas solvunt, sodales in perpetuum
adscribuntur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.