AAS 14 (1922), p. 327
V. Pii Operis sodales in decurias vel centurias vel chiliarchias vel
aliter pro locorum rerumque adiunctis distribuuntur.
VI. Pium Opus non tantum pecuniam a sodalibus oblatam, sed
etiam ab aliis quibuslibet sponte allatam : stipendia quoque pro Missis
celebrandis : atque etiam bona immobilia, resque pretiosas cuiusvis
generis in commodum Missionum libentissime recipiet.
VII. Pii Operis administratio suprema est penes Consilium Superius
Generale Romae consistens apud Sacram Congregationem de Propaganda
Fide. Eidem praeest Secretarius pro tempore Sacrae Congregationis
de Propaganda Fide qui ad id munus a Summo Pontifice expresse
nominatur. Consilium vero iuxta statutas leges agit ac regitur.
VIII. In singulis nationibus, in quibus Pium Opus viget, constituentur
Nationalia Consilia quae Consilio Superiori Generali consistenti
in Urbe subiecta erunt. Eorum Praesides a Sacra Congregatione de
Propaganda Fide, consideratis Episcoporum votis, eligentur.
IX. Consilium Superius Generale curabit:
1) ut apud omnes nationes, Episcopis adiuvantibus, Pium Opus
rite instituatur, atque incrementum capiat, praesertim Consiliis Nationalibus
institutis;
2) ut una eademque ratio servetur in subsidiis inter Missiones distribuendis
;
3) ut congruenter naturae Pii Operis nova incepta pro regionibus
diversa in unum componantur;
4) ut examini subiiciantur atque rata habeantur statuta, item rationum
libri qui a Consiliis singularum nationum sibi oblati erunt;
5) ut pecunia a fidelibus oblata Missionibus aequabiliter distribuatur
iuxta regulas a Sacra Congregatione de Propaganda Fide ad id statutas.
X. Pecunia collecta quotannis mense martio a Consilio Superiore
Generali Missionibus distribuitur. Eidem Consilio Superiori Generali
licet ad arbitrium Praesidis alias largitiones extra id tempus erogare.
XI. Omnes Missiones, nulla excepta, hac pecunia iuvantur, quae
quidem, necessitatum ratione habita, omnibus aequabiliter distribuitur.
De acceptis atque distributis stipibus quotannis in commentario Pii
Operis referatur.
XII. Missionum necessitates Consilio Superiori Generali patefiunt
cum ex certa notitia Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, tum
ex responsionibus ad peculiare quaestionarium a Missionariis datis.
XIII. Consilia vero in singulis constituta nationibus curam habent:
1) ut Pium Opus in omnibus regionis dioecesibus rite condatur
conditumque promoveatur;