AAS 14 (1922), p. 328

2) ut Pii Operis natura atque proposita opportune evulgentur, praesertim
libris vel foliis editis, singulorum populorum indoli congruentibus,
inter quae Annales de Propagatione Fidei vernacula lingua confecti
praecipui habendi sunt;
3) ut pecunia collecta in singulis dioecesibus recte administretur
atque ad Consilium Superius Generale tuto mittatur.
XIV. In singulis autem dioecesibus Pii Operis Moderatores ab Episcopis
eliguntur ob eam causam ut apud omnes paroecias, parochis
instantibus, eiusdem Pii Operis incrementum curent, pecuniam a fidelibus
oblatam colligant, eamque ad Consilium Nationale mittant.
XV. Pio Operi in singulis nationibus promovendo valde confert
Consociatio Cleri Missionaria, quae eo spectat ut animos sacerdotum
ad Pium Opus atque ad cetera huiusmodi opera promovenda excitet.
XVI. Congruenter fini ad quem Pium Opus est institutum, tum
Consilium Superius Generale, tum Consilia Nationalia, tum etiam Moderatores
dioecesani sedulo curabunt ut in adscriptorum animis per
conciones supplicationesque sollemnes fides viva, pietas sincera, zelus
animarum vigeant, unde Pio Operi divina munera ad uberes eius fructus
concilientur.

STATUTA PRO CONSILIO SUPERIORE GENERALI PII OPERIS A PROPAGATIONE

FIDEI.

I. Consilium Superius Generale Pii Operis a Propagatione Fidei
Romae sedem habet apud Sacram Congregationem de Propaganda Fide
cui proxime subiicitur.
II. Idem constat Praeside, Vicepraeside, Secretario Generali aliisque
membris tum ecclesiasticis tum laicis. Ii sunt:
1) Praesides Consiliorum quae in singulis nationibus constituta
sunt;
2) nonnulli viri ecclesiastici Romae commorantes qui nationum ad
Pium Opus plurimum conferentium singularum singuli personam gerent;
3) aliquot alii vel sacerdotes vel laici qui ob peculiarem rerum
peritiam Pio Operi valde profuturi videantur.
III. Praeses Consilii Superioris Generalis est Secretarius pro tempore
Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, qui tamen ad hoc
munus Praesidis Pontificia auctoritate nominatur.
IV. Gallorum genti, apud quos Pium Opus ortum habuit quorumque
praeclara merita in operibus missionalibus promovendis eminent, honos
tribuitur duas sedes tenendi in Consilio Superiore Generali.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.