AAS 14 (1922), p. 329

V. Ob easdem causas unus ex Gallicis Consilii membris fungetur
munere Vicepraesidis Consilii Superioris Generalis.
VI. Sacra Congregatio dé Propaganda Fide, Praeside excepto, Consilii
membra, non neglectis Episcoporum optatis, ad. quinquennium
instituit.
VII. Si quem ex Consiliariis inter Purpuratos Patres cooptari aut
episcopali dignitate honestari contingat, is hoc ipso a Consiliarii munere
cessat.
VIII. Consilii Superioris Generalis duo praecipue sunt : Pium Opus
administrare atque pecuniam a fidelibus oblatam Missionibus rite distribuere.

IX., Ad prius quod attinet, Consilio Superiori Generali cum Consiliis
singularum nationum concordissima ratio intercedit:
1) ut apud omnes nationes, Episcopis opem conferentibus, Pium
Opus instituatur atque incrementum capiat;
2) ut una administrandi ratio servetur in Missionibus subsidiis
adiuvandis;
3) ut congruenter naturae Pii Operis nova incepta pro regionibus
diversa in unum componantur.
4) Praeterea Consilii Superioris Generalis est examini subiicere atque
rata habere Consiliorum singularum nationum statuta: itidem rationum
libros una cum pecunia quotannis sibi oblatos approbare.
X. Ad subsidia Missionibus rite distribuenda Consilio Superiori
Generali curae est:
1) pecuniam in unum collectam in fundis tutis ac frugiferis collocare
;
2) eandem pecuniam resve alias forte oblatas Missionibus aequabiliter
distribuere secundum regulas a Sacra Congregatione de Propaganda
Fide ad id statutas, in eum finem dumtaxat ut Christi regnum ubique
gentium dilatetur.
XI. Praeses Pium Opus regit de pleno consensu Emi Cardinalis
Praefecti Sacrae Congregationis de Propaganda Fide; praeest sessionibus
Consilii Superioris Generalis eiusque deliberationes et decisiones
gubernat.
XII. Vicepraeses, Praeside absente, eiusdem partes implet; praeterea
Praesidi in communicationem laboris suas vires confert quasi
proximus ac studiosissimus administer.
XIII. Consilium Superius Generale quod maiori parti placuerit,
decernit. Decreta vero quae de rebus maioribus fieri contingat, subiiciuntur
Sacrae Congregationi de Propaganda Fide ut eidem probentur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.