AAS 14 (1922), p. 370

antequam aliquid ad rem decerneretur, audiri iussit cunctos Lusitaniae
Episcopos, imprimis vero Antistites Brigantiensem et Lamacensem, quorum
hoc propius intererat, quum nonnullae paroeciae etiam ex ipsorum
dioecesibus avellendae essent.
- Horum igitur habito suffragio, et suppleto insuper, quatenus opus
sit, aliorum, quorum interest vel sua interesse praesumant, consensu,
Nos, qui fel. rec. Benedicti Papae XV, e vivis inopinato ac perdolentem
< erepto, successi mus, ex consulto S. R. E. Cardinalium negotiis ecclesiasticis
extraordinariis praepositorum, novam dioecesim ab oppido
Villa Real, Villaregalensem nuncupandam, constituere decrevimus in
hunc qui sequitur modum.
Imprimis statuimus ut nova haec dioecesis integram comprehendat
civilem provinciam, quae a dicta civitate Villa Real nomen mutuatur,
finibusque eiusdem provinciae circumscribatur. Dioecesi autem ita noviter
erectae attribuimus biscentum quinquaginta et septem paroecias,
quarum, centum sexaginta septem a dioecesi Bracharensi seiungendae
erunt, undeviginti a Brigantiensi, et septuaginta una a Lamacensi;
nimirum a dioecesi Bracharensi archipresbyteratus vulgo Boticas, qui
habet sexdecim paroecias; Mondim de Basto cum quattuordecim paroeciis;
Montalegre cum quinque supra triginta paroeciis; Villa Pauca de
Aguiar cum sexdecim paroeciis; Villa Beai cum viginti quattuor paroeciis;
et quattuor supra triginta paroeciae ex municipio de Chaves, et quinque
supra viginti ex municipio de Valpassos; a dioecesi Brigantiensi undecim
paroecias ex municipio de Chaves, et octo ex municipio de Valpassos;
a dioecesi Lamacensi municipia Alijó cum duodeviginti paroeciis; Mesao
Frio cum septem paroeciis; Murga cum novem paroeciis; Begoa cum
decem paroeciis; Sabrosa cum quindecim paroeciis; Santa Marta de
Penaguiâo cum decem paroeciis, et particulam municipii de Villa Beai
cum duabus paroeciis.
Urbem vero Villa Beai in sedem et cathedram episcopalem constituimus
cum omnibus iuribus, privilegiis ac honoribus, quibus ceterae
sedes episcopales Lusitaniae fruuntur; item ecclesiam paroecialem
S. Dominici ibidem exstantem ad gradum et dignitatem cathedralis evehimus
cum iuribus, honoribus, insigniis et privilegiis, quibus aliae cathedrales
iure vel legitima consuetudine gaudent.
Mandamus praeterea ut ibidem Capitulum cathedrale constituatur
cum iuribus et privilegiis, quibus legitime cetera Capitula in Lusitania
pollent, firma tamen electione Canonicorum et Dignitatum Capituli ad
tramitem iuris communis. Quod, si in praesens ob temporum adiuncta
fieri non potest ut Canonicorum Capitulum constituatur, volumus ut,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.