AAS 14 (1922), p. 449

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

EPISTOLA APOSTOLICA

AD EMUM P. D. CAIETANUM BISLETÍ S. R. E. CARDINALEM PROTODIACONUM

PRAEFECTUM SACRI CONSILII SEMINARIIS ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS

CURANDIS: DE SEMINARIIS ET DE STUDIIS CLERICORUM.

PIUS PP. XI

DILECTE FILI NOSTER

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Officiorum ominum sanctissimorum, quaecumque Apostolici
m/uneris amplitudo complectitur, nullum sane nec
maius est nec patet latius, quam curare et efficere ut Ecclesiae
ad divina sua munia obeunda bonorum ministrorum
satis magna copia suppetat. Id enim est eiusmodi, quod Ecclesiae
et dignitatem et efficientiam et vitam ipsam coniunctam
habet; quodque ad salutem humani generis tam interest
quam quod maxime : siquidem quae mundo parta sunt
a Iesu Christo Redemptore immensa beneficia, ea non cum
hominibus nisi per « ministros Christi et dispensatores mysteriorum
Dei » communicantur. Iam vero ex hac beati Petri
Cathedra, in qua nullo merito Nostro divinitus collocati sumus,
circumspicientibus Nobis eum, qui proximis Nostris
curis demandatus est, orbem catholicum, existimare licet ex

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.