AAS 14 (1922), p. 478
« particularibus, praxis, stylique Curiae Romanae, atque .praesertim illius
« Congregationis quae concessit facultates » (Wernz, Ius Decr., IV, n. 622).
« Indultarius vero - ait Gasparri - in genere, dispensationem concedens,
«stylum omnesque illas regulas quas Romana Curia, quae indultum
«elargita est, servet » (De matrim., II, n. 458). Cum itaque Curia Parisiensis
facultatem dispensandi per indultum S. Poenitentiariae obtinuerit,
RR. PP. DD. in praxi huius S. Tribunalis breviter enucleanda
censuerunt adhuc esse insistendum. Quamvis, enim, Datariae Apostolicae
diversa fuerit praxis et in clausulis adhibitis amplecteretur etiam
« impedimenta bona fide forsan reticita » (cfr. Gasparri, vol. II, n. 404)
hòc indubium est, S. Poenitentiariam constanter in rescriptis hanc apposuisse
clausulam: «dummodo inter eos aliud canonicum non existat
« impedimentum ». Hinc Wernz, referens sententiam complurium Doctorum
qui defendunt dispensationem stricte esse interpretandam, pro
eadem concludit quia « S. Poenitentiaria in praxi hanc regulam sequi-
« tur » (Dis Decr., IV, n. 636, not. 177). Et Gasparri: « Dispensatio est
« nulla si aliud existit impedimentum seu dirimens seu impediens, ex.
« gr. si in instantia, sive bona sive mala fide, expositus sit gradus sim-
« plex consanguinitatis vel affinitatis dum est multiplex, quia S. Poeni-
« tentiaria non utitur clausula de qua num. 402 (scilicet clausula Data-
« riae Apostolicae) » (1. c, n. 410). Iterum « S. Poenitentiaria dispensans
« in tertio non intendit dispensare in quarto, in casu erroris » (vol. I,
n. 385). Pariter Santi testatur: « Hanc regulam (strictae interpretationis)
« vidi ego recognitam in Tribunali S. Poenitentiariae » (Appendix ad
lib. IV Decr., n. 2).
Tandem ipsa S. Poenitentiaria ad dubium propositum : « An Epi-
« scopus quando vi specialis indulti Apostolici in aliquo impedimento
« matrimonium dirimente dispensat, necessario et ad valorem dispen-
« sationis sequi debeat easdem illas regulas quas Curia romana obser-
« vat », die 1 iunii 1858 reposuit Affirmative.
Iam vero, in casu, cum compertum sit, praeter tertii aequalis gradus
et aliud extitisse tertii et quarti consanguinitatis impedimentum pro quo
nulla fuit efflagitata dispensatio: cum pariter compertum sit S. Poenitentiariam,
cum dispensat ab uno impedimento quod exponitur minime
dispensare velle ab altero quod reticetur et indultarium non posse alio
modo valide dispensationem concedere, liquido haec conclusio descendit,
videlicet, dispensationem concessam vigore indulti S. Poenitentiariae
occasione matrimonii Genovefae et Mauritii Barbier minime extendi posse
ad aliud impedimentum in supplici libello reticitum et proinde interpretationem
Vice-Officialis Curiae Parisiensis haud esse admittendam.