AAS 14 (1922), p. 583
viensi; paroecias Jaszó-Ujfalu, Lelesz, Kiralyhelniec dioecesis Cassoviensis,
atque paroeciam Nagy-Kapos dioecesis Szathmariensis : quas
proinde a dioecesibus, quibus hactenus erant incörporatae, definitive
separamus ac seiungimus. Ecclesiam vero paroecialem Sancti Ioannis
de castro Jaszó, servato titulo, ad statum et dignitatem ecclesiae abbatialis
nullius extollimus, in eaque sedem abbatialem constituimus, cum
omnibus privilegiis, honoribus, insignibus ac iuribus, quibus ceterae
abbatiae nullius, iure vel legitima consuetudine fruuntur.
Super universam abbatiam, sic constitutam, regimen et iurisdictionem
habeat Abbas Iaszoviensis pro tempore, qui sua iura et officia ad
tramitem iuris communis et etiam constitutionum Ordinis Praemonstratensis
exerceat. Itemque, quod attinet ad iura et obligationes Capituli
abbatialis serventur quae in Codice iuris canonici et propriis constitutionibus
praescribuntur.
Insuper pro Abbatis mensa, Capituli et Seminarii dote, divini cultus
piorumque operum expensis, reditus et bona assignamus, quibus
abbatia ipsa Iaszoviensis actu potitur, quaeque in posterum obtinebit.
Mandamus quoque ut dilectus filius Melchior Takacs, hodiernus
Abbas Monasterii Iaszoviensis, sit et maneat primus Abbas nullius
noviter erectae abbatiae, iis servatis, quae de Abbatis benedictione,
fidei professione et iuramentis praestandis statuuntur.
Volumus praeterea ut omnia documenta et acta, quae respiciunt
paroecias novae abbatiae attributas, quam primum fieri poterit a respectivis
cuiusque Curiis dioecesanis ad eamdem abbatiam Iaszoviensem
transmittantur, ut in eius archivo asserventur.
Tandem Nobis et huic Sedi Apostolicae facultatem reservamus
quamlibet dismembrationem vel novam ipsius abbatiae circumscriptionem
libere decernendi.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare,
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat,
hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis
a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis
statutis.
Ad haec autem exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Clementem Micara, Archiepiscopum titularem Apamensem et Nuntium
Apostolicum in Tchecoslovachia eique necessarias huic negotio
facultates tribuimus, etiam subdelegandi alium virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, ac definitive sententiam dicendi de quavis occurrente
difficultate vel oppositione, imposito onere Romam ad Sacram