AAS 14 (1922), p. 582

ACTA PII PP. XI

CONSTITUTIO' APOSTOLICA

IASZOVIENSIS

ERECTIONIS ABBATIAE NULLIUS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad supremae Apostolicae Sedis solium, divina disponente clementia,
evecti, inter plurimas et gravissimas Nostri pastoralis officii curas, eas
potissimum amplectendas esse putamus, quae ad animarum bonum et
christifidelium commodum magis in Domino conducere dignoscuntur.
Constat Nobis abbatiam, seu monasterium Sanctis Ioannis de castro
Jaszó, in Tchecoslovachia, Ordinis Canonicorum Regularium Praemonstratensium,
per octo iam saecula exsistens ac florens et egregiis monumentis
artis conspicuum, haud pauca sibi acquisivisse merita, potissimum
religionis cultu, animarum cura atque iuventutis institutione.
Cum vero nuper Abbas Iaszoviensis, approbante Procuratore Generali
Ordinis Praemonstratensis, ab Apostolica Sede instanter petiisset,
ut ad maius religionis incrementum, memoratum monasterium ad gradum
abbatiae nullius eveheretur, Nos, quibus nihil potius est quam ut
magis magisque foveantur quae ad religionem spectant, oblatis precibus
ultro libenterque annuendum existimavimus.
Quapropter, collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris
S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis,
Apostolica auctoritate et suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel sua interesse praesumant, consensu, monasterium Sancti Ioannis de
castro Jaszó in abbatiam nullius Iaszoviensem nuncupandam erigimus,
eamque Sanctae Sedi immediate subiicimus.
Ad territorium autem praedictae abbatiae constituendum, eidem
quae sequuntur paroecias in perpetuum attribuimus, videlicet: paroeciam
abbatiae exemptae in castro Jaszó, paroecias Jaszó (civitatis),
Débròd, Rudnok, Felso-Mecenzéf, Jaszó-Mindszent in dioecesi Rosna-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.