AAS 14 (1922), p. 662

De egressu e religione (cann. 638-640)

1. Utrum can. 640, § 1, comprehendat omnes qui saecularizationis
indultum obtinuerint sive a Sede Apostolica, sive ab Ordinario loci-
2. Utrum qui indultum exclaustrationis ab Ordinario loci obtinuerunt,
teneantur conditionibus appositis in can. 639.
Resp. Ad i . Affirmative.u m
Ad 2 . Affirmative, salva Ordinarii potestate concedendi exclau-u m
strato ob rationes particulares facultatem retinendi habitum religiosum.

IV

De iure cumulativo fontis baptismalis (can. 774, § 1)

Utrum ecclesia quae ante Codicis iuris canonici promulgationem
fruebatur legitimo iure exclusivo fontis prae aliis paroecialibus ecclesiis,
illud conservet cumulativum cum iisdem ecclesiis, quae ex praescripto
can. 774, § 1, ius fontis obtinent.
Resp. Canonem 774, § 1, ita intelligendum esse, tit ecclesia quae
ius fontis habet cumulativum cum aliis totius civitatis ecclesiis paroecialibus,
illud obtineat etiam prae ecclesiis paroecialibus noviter in civitate
erectis cum fonte baptismali. At ius fontis cumulativum in posterum
obtineri nequit ex consuetudine, quae corruptela dicenda est.
Ecclesia vero quae ante Codicis promulgationem habebat ius fontis
exclusivum prae aliis ecclesiis paroecialibus, post Codicis promulgationem
erectoque in iisdem ecclesiis fonte ad praescriptum citati canonis,
nonnisi ius cumulativum obtinet, salvo praescripto can. 778.

V

De dispensatione super impedimentis matrimonialibus
(cann. 1044 et 1045, § 3)

Utrum in casibus, de quibus in canonibus 1044 et 1045, § 3, censendum
sit Ordinarium adiri non posse, cum nec per literas, nec per
telegraphum nec per telephonum ad eum recurri potest ; an etiam cum
solum per literas impossibile est, licet per telegraphum vel telephonum id
fieri possit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.