AAS 14 (1922), p. 696
tum, falsa veri bonique specie allectus, lugenda errorum
contagione inficiatur.
Quot enim sunt qui catholicas doctrinas profiteantur in
iis quae spectent vel' ad civilis societatis auctoritatem debitumquè
obsequium eidem habendum, vel ad ius proprietatis,
vel ad agricolarum et opificum iura et officia, vel ad necessitudines
civitatum inter ipsas aut inter opifices et dominos
vel ad rationes mutuas inter ecclesiasticam potestatem
civilemque vel ad Sanctae Sedis iura Romamque Pontificis
atque ad Episcoporum! privilegia vel ad ipsa denique iura
Christi Conditoris, Redemptoris ac Domini in homines singulos
populosque universos? Iidem vero sermonibus, scriptis,
omnique vivendi ratione haud aliter se gerunt ac si
doctrinae praeceptaque toties a Summis Pontificibus, a
Leone XIII praesertim, Pio X ac Benedicto XV, promulgata,
aut nativum robur amisissent aut penitus obsolevissent.
In quo genus quoddam modernismi moralis, iuridici ac
socialis est agnoscendum ; quod quidem, una cum modernismo
illo dogmatico, impense reprobamus.
Illae igitur doctrinae revocandae sunt ac praecepta quae
diximus; excitandusque in omnibus idem fidei divinaeque
ardor caritatis, qui unus possit et illarum plane sensum aperire
et horum observantiam urgere. Quod potissimum in christiana
iuventute instituenda praestari volumus, in illa maxime
quae feliciter in spem sacri ordinis adolescit; ne ea videlicet
in hac tanta rerum conversione atque opinionum
omnium perturbatione, fluctuans, ut ait Apostolus, circumferatur
omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia
ad circumventionem erroris. 1
Ex hac vero Apostolicae Sedis veluti specula et quasi
arce circumspectantibus Nobis, venerabiles fratres, nimis
adhuc multi occurrunt qui vel Christum penitus ignorantes
vel non eius integram germanamque doctrinam, praescri-
1 Eph. iv, 14.