AAS 14 (1922), p. 67

IV

CARITATEM • IESV • CHRISTI

MIRIFICE . EXPRIMENS

VNIVERSAS • POPVLORVM • MISERIAS

PATERNO • ANIMO • COMPLEXVS • EST

EFFVSAQVE • BENEFICENTIA

SVBLEVAVIT

Die vero 1 februarii, novemdialium exsequiarum postrema, a Rmo
D. Pacifico Massella, a secretis litteris latinis, conscripta, haec habita est

BENEDICTI FEL. REC. PP. XV LAUDATIO

Intuenti mihi in pontificatum Benedicti XV, parentis desideratissimi,
ac memoria repetenti quam multa utilia provisa ab eo Ecclesiae
sint, quam brevi temporis spatio, quot inter curas ac sollicitudines turbulentissimae
tempestatis, illa sponte occurrit sententia consummatus
in brevi, explevit tempora multa. Etenim non tam diuturnitas temporis1
metitur vitam, quam recte factorum gloria; iique diu vixisse dicendi
sunt, qui operum multitudine iter confecerint multorum annorum.
Dictum vulgo est, nunc occasione obitus et alias saepe, Benedictum
fuisse pontificem caritatis et hoc esse veluti insigne quoddam pontificatus
illius. Vere id quidem honorificeque admodum ; mihique coticedite,
Principes eminentissimi, ut Benedicti laudes in hoc amplissimo consessu,
mandatu vestro praedicaturus, caetera pene praetermittens virtutum
ornamenta, aliquid breviter attingam de multiplici illius caritate.
Hac enim maxime virtute videntur homines propius ad Deum accedere;
et hac eadem de caussa, digna mihi illa praeter ceteras videtur, quam
in Romano Pontifice commemorem.

Tueri christianum nomen, eidemque latius in dies proferendo dare
operam : eniti ut religio splendore praecellat suo, fiatque in omnibus
fons aquae salientis in vitam aeternam, hae sunt laudes ad quas pontifex
quem amissum dolemus, curas in primis cogitationesque contulit.
Neque is profecto erat Benedictus, qui ad pontificia munera parem,
quantum homini datum est, non afferret animi magnitudinem. Ad teneram
enim in Deum pietatem, quam materno cum laete hauserat, et ad
eas virtutes, quas pietas inserit et colit, accesserunt consilii prudentia,

1 Sap., IV, 13.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.