AAS 14 (1922), p. 70
idque in eos, quos caritas filiorum loco esse iubebat? Patrocinio iustitiae
nonne satis, ut potuit, consuluit cum toties ad pacem, hortatus est
quae foret iustitiae opus ac iustis populorum votis faceret satis; cum
iuris sanctitatem fortibus ac debilibus, summis atque imis adseruit;
cum a Belgica, ab Armenia, a Polonia iram compescuit atque aviditatem
victoris ; cum denique, quae graviora crimina satis emerserunt, ea
palam improbavit? Non eos profecto audiit Benedictus quorum os maledictione
plenum est et amaritudine et dolo, sed unam officii conscien-1
tiam; a qua nec spes nec metus, nec laudes nec criminationes iustum
ac tenacem propositi virum umquam dimoverunt. Non omnia praeterea
vulgata hac de re sunt: multa tabulariis sunt consignata principum,
quae cum proferentur, nimium quantum Benedicti sapientiam, iustitiam,
constantiam, caritatem illustrabunt.
Protrahitur interea, ancipiti fortuna, bellum in menses et annos:
nulla iam vacant calamitate civitates : pacem sitiunt omnes. Et eo res
sunt deductae, ut, omnium sententia, omnis conciliandae pacis spes sit
in Romano Pontifice; eumque adire undique plurimi, rogare, obtestari
ut quidquid esset in apostolica auctoritate momenti, impenderet in
componenda pace. Haud moratur Benedictus suae caritatis officia, et
ad moderatores civitatum, quae diversae pugnabant, Roma profecta
iterum vox est pontificis hortantis graviter ad pacem et pacis conficiendae
quaedam innuentis quasi fundamenta. Quid caussae fuerit cur
etiam hortamenta haec inaudita conciderint, iam arcanum non est.
Clandestinum foedus, matribus detestatum, Europae non uno nomine
poenitendum, irritum decreverat infectumque quidquid de pace concilianda
Romanus Pontifex utcumque aggressurus esset. Novimus unde
res habuerit zizania: vidimus quid is attulerit qui, novus pacis sequester,
in alienam messem intulit falcem. Sunt ea pacis consilia ac foedera,
quorum altera ad dividendam praedam, altera ad bellum continuatum
inita non immerito visa sunt. Re quidem vera, nec pacati
sunt animi civium, nec sincera amicitia iunctae civitates: pullulant
ubique intestinae discordiae, et quae politicae oeconomicaeque disceptationes
iam dudum consilia exercent principum, eae nec tolerabiliora
praesentia efficiunt, nec minus formidulosa futura. Sane quam apte
cadit in haec Davidicum illud: qui elongant se a te, peribunt. Non ego2
illatae in Romanum Pontificem iniuriae magnitudinem ; non moerorem
catholicorum omnium; non damna commemorabo, quae Europae omni
retardata pax imposuit. Unum non silebo, temperantiam ac mansuetu-
1 Prov., X, 3.
2 Ps. LXXII, 27.