AAS 15 (1923), p. 101

Sancti Christophori, ita erecta, iisdem finibus quaquaversus circumscripta
maneat, quibus usque adhuc memoratae avulsae parochiae in respectivis
antiquis dioecesibus potiebantur tam ex parte harum veterum dioecesium,
quam ex parte aliarum vicinarum dioecesium.
Hisce insuper Ecclesiis cathedralibus neo-erectis earumque pro tempore
Episcopis tribuimus honores, insignia, favores, iura ac privilegia,
quibus aliae cathedrales Ecclesiae atque earum Antistites in America
Latina iure communi vel legitima consuetudine pollent ac fruuntur, parochiali
tamen animarum cura in his cathedralibus, uti antea, servata.
Quas cathedrales Ecclesias suffraganeas efficimus metropolitanae ecclesiae
Caracensi, illarumque pro tempore Episcopos iuri metropolitico eiusdem
Caracensis Archiepiscopi subiicimus, reservata tamen Nobis et Apostolicae
Sedi facultate libere novam decernendi istius provinciae ecclesiasticae
et istarum dioecesium dismembrationem, quoties opportunum in
Domino visum fuerit.
Cum autem ob temporum adiuncta in unaquaque cathedrali canonicorum
Capitulum institui modo nequeat, iubemus ut loco canonicorum,
dioecesani Consultores, iuxta canonem 423 et sequentes novi Codicis iuris
canonici, eligantur.
Statuimus insuper ut, quamprimum fieri poterit, saltem parvum Seminarium
dioecesanum iuxta dispositiones eiusdem Codicis et regulas a Sacra
Congregatione de Seminariis praescriptas ab unaquaque dioecesi erigatur,
in quo sacrorum alumni institui atque excoli possint; interea vero ii qui
sacerdotium appetunt mittantur ad alia proximiora Seminaria, potissimum
ad maius Seminarium Caracense.
Quod autem attinet ad harum dioecesium administrationem et regimen,
ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad
ipsorum clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda
iubemus quae sacri canones decernunt servari.
Quod vero ad clerum spectat, statuimus ut simul ac memoratarum
dioecesium erectio facta sit, eo ipso presbyteri fili Ecclesiae adscripti censeantur,
in cuius territorio legitime exstant, vel animarum cura, vel
aliquo ecclesiastico officio detenti sunt; episcopalem autem mensam, praeter
dotem a Gubernio civili statutam, constituent Curiae episcopalis emolumenta
et ceterae oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum dioeceses
erectae sunt, praeberi solent.
Volumus insuper ut uniuscuiusque dioecesis sumptibus, duo delecti
iuvenes bonae spei, aut unus saltem in praesens, ad Pontificium Collegium
Pium Latinum Americanum de Urbe, non intermissa vice, mittantur, ut ibi,
fere sub oculis ipsius Romani Pontificis, ecclesiasticis disciplinis incumbant.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.