AAS 15 (1923), p. 102

Mandamus demum ut omnia documenta et acta, has novas dioeceses
respicientia, quam primum fieri poterit, a cancellaria cuiusque veteris
dioecesis tradantur respective cuique cancellariae novarum dioecesium,
ut in archivo custodiantur.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare^
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem omnia fideliter exsecutioni mandanda deputamus venerabilem
fratrem Philippum Cortesi, Archiepiscopum Siracensem et in Republica
Yenezuelana Apostolicum Nuntium, eidem conferentes necessarias
et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, cum onere ad Sacram
Congregationem Consistorialem mittendi infra sex menses, ab hisce
Litteris datis computandos, authenticum exemplar exsecutionis peractae.
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras, contrariis quibuslibet,
etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo secundo, die decima secunda mensis octobris, Pontificatus
Nostri anno primo.

£8 C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen. O. CARD. CAGIANO.
Congreg. Consistorialis Secretarius. S. E. E. Cancellarius.

Iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.
Loco $3 plumbi

Eeg. in Cane. Ap., vol. XXVI, n. 23.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.