AAS 15 (1923), p. 252

poenae ac sanguis in primis plurimorum fiant optimorumque
catholicorum semina, quemadmodum sub ipsa Ecclesiae primordia
semen christianorum exstiterunt.
Quae quidem spes Nobis maior est de iis qui Nostrorum
et fratrum et filiorum damnationes poenasque participant, quos
ipsos, etsi a Nostra communione remotos, tamen in Iesu Christi
caritate atque in optatissima Ovilis unitate diligimus; quosque
propterea a prioribus illis minime volumus esse seiunctos, omnibus
aeque invocantes illa humanitatis officia, quae omnium
excultarum gentium in votis sunt.
Atque haec quidem omnia, qualiacumque acciderunt, nihil
opus est adiungere nunquam fore ut retardent opera illa omnia
misericordiae ac beneficentiae plena, dudum inchoata, necdum
per tot solidos menses intermissa, in solatium tot ac tantarum
miseriarum. Nam perseverabimus equidem usquedum et necessitas
illinc, et hinc facultas adfuerit, illius apostolicae vocis
memores: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Quod
etiam erit argumento quantopere Nos quidem pacem cum omnibus
servatam velimus, salvis videlicet iuribus, quae ipsis tenuioribus
hominibus debentur, parvulis, infirmis, afflictis, maximeque
iis qui propter iustitiam ac veritatem patiuntur; salvis item
ante omnia, in bonum quoque ipsius civilis hominum societatis,
iuribus Ecclesiae catholicae, quae una est apud homines, Dei
mandatu ac iussu, iustitiae veritatisque vindex ac magistra,
utpote quae incorruptibilis doctrinae ac sanguinis Dei Eedemptoris
sit in aeternum conservatrix.
Horum autem iurium mcolumitas semper erit Nobis sacrosancta
lex, quamvis exoptemus pacem et habere et conciliare
cum omnibus ; quamvis etiam .parati simus, quoad fas sit, ea
concedere omnia, quibus et meliores Ecclesia ubique vivendi
rationes assequatur, et simul animorum concordia reconcilietur.
Sed iam, ut ad laetitiae solatiique causas redeamus, in haec
Nostra pacis vota et consilia singulari quadam fiducia patrocinium
imploramus eorum venerabilium Dei servorum, quibus
divino munere titulum et honores beatorum caelitum nuper

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.