AAS 15 (1923), p. 251

propter patientiam sollertiamque suam omnium admiratione et
laudibus digni, afflictos et prope fame eneetos e magna illa
natione populos benef actis cumulant, ex ea nimirum largitate
quam Nobis subsidia suppeditaverant et impense a Nobis invocata
et a catholicis totius orbis abunde constanterque collata:
ecce insignes catholicae religionis Antistites et administri in
vincula coniici, quaestionibus urgeri, ad diuturnam arctamque
custodiam damnari, eorumque unus crudelissime necari. Eos hic
honoris causa nominamus: Ioannem Baptistam Oieplak, Archiepiscopum
Achridanensem, atque ipsius socios sacerdotes,
Leonidam Fedorow, Constantinum Budkiewicz, Stanislaum Eismont,
Eduardum Junewicz, Lucianum Hwiecko, Paulum Hodniewicz,
Antonium Wasilensky, Petrum Janukiewicz, Teophilum
Matulanis, Joannem Trojgo, Dominicum Iwanow, Franciscum
Butkowsky, Augustinum Pronsketis, Antonium Malecki, unaque
pium adolescentem, Iacobum Sciarnas.
Haec vero admissa sunt omnia, Nobis primum insciis, deinde
nec consultis, nec auditis, cum Nos id unum postularemus ut,
qui subditi sacrae Nostrae auctoritati essent, Nostro iidem permitteretur
iudicio, additis litteris quae ipsorum culpam, si qua
esset, demonstrarent ; itemque sancte sponderemus eorum Nos
causam pro iustitiae merito iudicaturus. Quod vero est multo
deterius - si vera sunt ea, quae perhibentur - ministri religionis
eius, quae tam egregie de populo russiaco mereretur, vinculis
et capite damnati sunt multis manifestisque invidiae contemptionisque
significationibus erga sanctam ipsam divinamque religionem
quam illi quidem tuendam susceperant, cuiusque et praecepta
servare et iura propugnare se quovis pretio profiteantur.
Quidquid autem habeant momenti ac ponderis aliae criminationes
Archiepiscopo Cieplak impositae eiusque passionis sociis,
praesertim sacerdoti Budkiewicz, qui glande mortifera percussus
interiit, dolores quidem, quos fortissimorum filiorum causa suscepimus
ac toleramus, mirifice consolatur tum gloria quae inde in
religionem nostram Deumque ipsum redundat, tum spes illa certissima
qua sustentantur fore ut condemnationes ipsae, iudicia,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.