AAS 15 (1923), p. 330

sua dioecesis in duas partes divideretur, et, reservata antiquae suae sedi
Yerae Crucis parte sita in regione australi, in regione septentrionali nova
dioecesis erigeretur, simulque ut huic parti a dioecesi Verae Crucis seiungendae
aliquot adiicerentur paroeciae a Tamaulipana dioecesi distrahendae.

Cum vero hae preces a Nostro Apostolico Delegato in Mexicana
Republica commendarentur, atque venerabiles fratres Episcopus Tamaulipanus
et Metropolitanus Archiepiscopus in eamdem sententiam
convenirent; Nos, quibus cordi maxime est spiritualibus christifidelium
indigentiis -succurrere, expetito et habito quoque voto S. R. E. Cardinalium
S. Congregationi Consistoriali praepositorum, oblatas preces recipere,
atque ad exoptatam divisionem devenire novamque dioecesim in
septentrionali parte dioecesis Verae Crucis erigere, statuimus.
Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel sua
interesse praesumant, consensu, Apostolicae potestatis plenitudine, novam
Cathedralem Ecclesiam, Papantlensem ab urbe Papantla nuncupandam,
erigimus, erectamque per praesentes Litteras declaramus. Cuius fines iidem
erunt ac fines harum, quae sequutur, paroeciarum, ex quibus nova dioecesis
efformatur, nimirum: Papantla, Mizantla, Yiealtepec, Tlapaeoyan,
Martínez de la Torre, Espinal, Coijntla, Goxquihui, Gutiérrez Zamora,
Tuxpan, Temapaehe, Tihuatlan, Tepetzintla, Tamiahua; quae omnes usque
modo ad dioecesim Verae Crucis pertinuerunt. Quibus adiicimus has, quae
sequuntur, paroecias hucusque dioecesi Tamaulipanae pertinentes, videlicet:
Ozuluama, Tantima, Tamalin, Citlaltepec, Chouila et Ixeatepec, quae
propterea a Tamaulipana Ecclesia separantur et novae Papantlensi Ecclesiae
uniuntur.
Huius ita erectae dioecesis sedes et cathedra erit in civitate Papantla,
cui sedi eiusque pro tempore Episcopis concedimus honores, insignia,
favores, iura ac privilegia, quibus aliae cathedrales Ecclesiae earumque
Antistites in America Latina iure communi vel legitima consuetudine
pollent ac fruuntur. Quam cathedralem Ecclesiam suffraganeam constituimus
metropolitanae Ecclesiae Angelorum, eiusque pro tempore Episcopos
iuri metropolitico eiusdem Angelorum Archiepiscopi subiicimus, reservata
tamen Apostolicae Sedi facultate novam decernendi huius ecclesiasticae
provinciae huiusque dioecesis dismembrationem, quoties id in Domino
expedire visum fuerit.
Ad novae dioecesis administrationem et regimen quod attinet, ad
Vicarii capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum
et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones praescribunt.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.