AAS 15 (1923), p. 331
Volumus quoque ut documenta et acta quae respiciunt paroecias ex
quibus nova dioecesis constat, a cancellaria cuiusque ex veteribus dioecesibus
Verae Crucis ac Tamaulipanae, quamprimum fieri poterit, tradantur
cancellariae modo erectae Cathedralis Ecclesiae.
Presbyteri autem eidem Ecclesiae adscripti censeantur in cuius finibus
legitime exstant.
Episcopalem Mensam constituent Curiae Episcopalis emolumenta ac
ceterae oblationes, quae a fidelibus praeberi solent.
Mandamus insuper ut duo delecti iuvenes, aut in praesens saltem
unus, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe,
novae dioecesis sumptibus, non intermissa vice, mittantur.
Ordinarii autem erit parvum saltem Seminarium, quamprimum fieri
poterit, iuxta Codicis dispositiones et normas a Sacra Congregatione de
Seminariis traditas, instituere.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet, quorum interest vel sua interesse praesumant, auditi non
fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica ' et
individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis,
vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his, a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel, ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Hisce itaque ut supra constitutis, ad eadem omnia exsequenda deputamus
Reverendissimum Dominum Titum Crespi, negotiis Sanctae Sedis
in Mexicana Republica expediendis praepositum, eidem propterea tribuentes
necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere tamen eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem
mittendi, intra sex menses a praesentibus Litteris acceptis, authenticum
exemplar peractae exsecutionis.
Mandamus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen ahcuius notam publici subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica
dignitate constituti munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae
hisce Litteris Nostris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque conciliis editis, specialibus vel gene-