AAS 15 (1923), p. 332

ralibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque
contrariis quibuscumque.
Nemini ergo bas Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, evectionis,
decreti, mandati, derogationis et voluntatis infringere vel contraire
liceat. Si quis vero, temerario ausu, hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius,
se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo secundo, die vigesima quarta mensis novembris, Pontificatus
Nostri anno primo.

% C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen., O. CARD. CAGIANO,
S. Congreg. Consistorialis Secretarius. S. B. E. Cancellarius.

Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.

Loco £8 plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XXVII, n. 29.

II

DE TULAN CINGO

DISMEMBRATIONIS DIOECESIS HUEJUTLENSIS

PIUS EPISCOPUS

- SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter negotia quae Apostolatus officii sunt propria, maximi est momenti
consulere ut ecclesiasticae orbis circumscriptiones temporum rerumque
necessitatibus apte respondeant. Ita enim catholici nominis regiones in
dioeceses sunt distribuendae, ut praestantius verbo vitae ac sanctissimae
nostrae religionis praeceptis fideles instituantur salutisque viam inire
possint.
Optimo consilio itaque Ordinarii de Tulancingo semel ac iterum ab Apostolica
Sede postularunt, ut in amphssimis suae dioecesis finibus nova
cathedralis Ecclesia erigeretur. Ut autem nova dioecesis, trans montes in

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.