AAS 15 (1923), p. 334
Episcopalem mensam constituent Curiae episcopalis emolumenta et
ceterae oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum haec nova dioecesis
erecta est, praeberi solent.
Ordinarii erit parvum saltem Seminarium, iuxta Codicis dispositiones
et normas a Sacra Congregatione de Seminariis traditas, quamprimum
fieri poterit, instituere.
Insuper duo delecti iuvenes, aut in praesens saltem unus, huius dioecesis
sumptibus, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de
Urbe, non intermissa vice, mittantur.
Documenta autem et acta, quae hanc novam dioecesim respiciunt, a
Cancellaria cuiusque veterum dioecesium, ex. quibus avellenda sunt territoria
ipsius novae dioecesis, tradantur Cancellariae modo erectae cathedralis
Ecclesiae.
Volumus denique ut fines huius novae dioecesis fidem sint ac fines
paroeciarum, quas supra memoravimus et ex quibus ipsa constat.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet, quorum interest vel sua interesse praesumant, praemissis
non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni
sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato,
defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse;
sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et
emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros
effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter
observari debere; et si secus super his, a quocumque, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter, contigerit attentari, irritum prorsus et inane
esse et fore volumus et decernimus.
Quibus omnibus ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni
mandanda deputamus Eeverendissimum Dominum Titum Crespi, negotiis
Sanctae Sedis in Mexicana Republica expediendis praepositum, eidem
tribuentes" necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem
intra sex menses, a praesentibus Litteris acceptis computandos, mittendi
authenticum exemplar exsecutionis peractae.
Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate constituti munitis, adhibeatur eadem prorsus fides,
quae hisce Litteris Nostris adhiberetur, si originaliter exhibitae vel ostensae
forent.