AAS 15 (1923), p. 335

Non obstantibus regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibus
que Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Nemini autem, ullo nunquam tempore, quae hisce Litteris Nostris dismembrationis,
erectionis, evectionis, decreti, mandati, derogationis et
voluntatis infringere vel eis contraire liceat.
Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius,
se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo secundo, die vigesima quarta mensis novembris, Pontificatus
Nostri anno primo.

£8 C. CAED. DE LAI, Episc. Sabinen., O. CARD. CAGIANO,
8. Congreg. Consistorialis Secretarius. 8. B. E. Cancellarius.

Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.

Loco £8 plumbi

Reg. in Conc. Ap., vol. XXVII, n. 36.

LITTEEAE APOSTOLICAE

I

DIOECESIS OSAKENSIS IN IAPONIA DISMEMBRATUR ATQUE INDE EFFORMATUR
NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS DE HIROSHIMA.

Ad futuram rei memoriam. — Cum ex apostolico munere, quo fungimur,
Ecclesiarum omniam cura Nobis commissa fuerit, felici illarum statui ac
prospero regirnini pro re ac tempore consulere studemus. Iamvero, cum venerabilis
frater Ioannes Baptista Castanier, Episcopus Osakensis in Iaponia,
proposuerit Nobis ut ob nimiam amplitudinem in duas partes divideretur
suae iurisdictionis territorium novaque proinde missio erigeretur, Nos, collatis
consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, omnibusque rei momentis diligenter perpensis, enunciati
Praesulis votis benigne annuendum existimavimus. Quare, motu proprio

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.