AAS 15 (1923), p. 336

atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, a dioecesi de Osaka seiungimus
sive dismembramus territorium complectens quinque praefecturas
de Yamaghuchi, Shimane, Hiroshima, Oìcayama et Tottorri, atque inde
distinctum vicariatum apostolicum, ab urbe Hiroshima appellandum et
Societatis Iesu curis concredendum, erigimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus,
super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
iv maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

SUPPRESSI VICARIATUS APOSTOLICI DE MARSHALL TERRITORIO ET NOMINE

AUGETUR VICARIATUS APOSTOLICUS INSULARUM MARIANARUM ET CARO-

LINARUM.

Ad futuram rei memoriam. — Ex hac sublimi Principis Apostolorum
cathedra, quam divinitus obtinemus, tamquam e procerissima specula, in
omnes christiani orbis partes oculos mentis Nostrae convertimus, ut
continuo decernamus, quae religioni provehendae reique sacrae procurationi
melius gerendae conducant. Iamvero, cum Marianarum et Carolinarum
insularum apostolici vicariatus, nuper curis Patrum Societatis Iesu
concrediti, limites, ob peculiares easque graves rationes mox ex novissimis
politicis mutationibus ortas, reformare opportunum visum sit consilium,
Nos, omnibus rei momentis attento et sedulo studio perpensis cum W.
PF. NN. S. E. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
rebusque et circumstantiis òmnibus ad dictam mutationem pertinentibus
diligenti examini subiectis, denique ea quae sequuntur statuenda existimavimus.
Nimirum, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
vi, vicariatum apostolicum insularum Marshall nuncupatum et

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.