AAS 15 (1923), p. 411

praesertim eruat ex relationibus ab iisdem peritis exhibitis (Can. 1981 ;
cf. in Appendice, nn. XXX et XXXII). Periti vero perspicue indicare debent
qua via et ratione processerint in peragenda inspectione, et quibus
potissimum argumentis sententia ab ipsis prolata nitatur (Can. 1801, §3).
§ 2. Quod si periti discordent sive quoad ea quae perlustrando repererit,
sive in conclusione finali, iudex poterit relationem unius periti submittere
iudicio alterius, ut explicet ex quo repetenda sit contradictio;
et, si casus ferat, etiam permittere poterit ut inspectio fiat collegialiter
et votum collegiale habeatur, sed deinde seorsim periti interrogentur
(cf. can. 2031, n. 5); nisi idem iudex peritiorem eligere magis expedire
iudicaverit, qui super relatis a primis peritis suffragium proferat, facta
ei quoque, si casus ferat, potestate inspectionem denuo peragendi; aut
novos de integro peritos adhibere (cf. can. 1802 et 1803).
94. Postremum in iudicio vocanda erit matrona, quae inspectioni
adstitit, et, delato iureiurando, ad rem interrogetur (cf. in Appendice,
n. XXXI).
95. Ad inspiciendum virum, si casus ferat, duo periti medici ex officio
deputari debent (Can. 1979, § 1); qui, praestito iureiurando de munere
fideliter implendo et de secreto servando (cf. in Appendice, n. XXIX),
monendi erunt, ut artis praesidiis utantur licitis et honestis, et referant,
iuxta medicinalis doctrinae placita, indicia seu argumenta quae potentiam
virilem adstruere aut excludere videantur.

CAPUT XIV

De processus conclusione

96. § 1. Iudex processum clausum ne decernat, nisi prius vinculi
defensor declaraverit sibi nihil inquirendum superesse, et etiam ad hoc
auditis partibus.
§ 2. Antequam decretum conclusionis edat, iudex acta attente consideret,
partium ac testium depositiones inter se et cum ceteris e processu
emergentibus conferat, et videat an sint quaedam incompleta et
contradictoria aut ambigua. Si quae huius generis repererit, audito
vinculi defensore, partes aut testes, prout opus fuerit, iterum citet et,
appositis interrogationibus, quae vel supplenda vel declaranda sunt
exquirat, aut etiam per testes ex officio inductos, suppleri vel declarari
satagat.
§ 3. Item antequam conclusioni annuat vinculi defensor, actorum
examen instituat, ut expendat utrum ea sint ulterius complenda ad
normam harum regularum (cf. in Appendice, n. XXXIII).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.