AAS 15 (1923), p. 413
CAPUT XV
De rescripto pontificiae dispensationis eiusque expeditione
102. Dispensatio super matrimonio rato et non consummato a
Romano Pontifice directe conceditur, et expeditur per rescriptum in
forma gratiosa, ab Emo Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis de
disciplina Sacramentorum, vel ab alio Emo Cardinali eius vice fungente,
nec non a R. P. D. Secretario, aut a Subsecretario eiusdem
S. C. subsignatum.
103. Attenta eiusmodi forma, rescriptum effectum habet a temporis
momento quo in die audientiae Summus Pontifex dispensationem concessit,
dummodo tamen eo momento preces veritati nitantur, tum
quoad matrimonii inconsummationem, tum quoad dispensationis causas
(Can. 41). Quod si unum vel alterum desit, rescriptum, utpote obreptionis
vel subreptionis vitio infectum, impetranti minime suffragatur.
104. In rescripto dispensationis super matrimonio rato et non consummato
continetur, quamvis non expressa, vi can. 1053, altera dispensatio,
si forte opus sit, ab impedimento ex adulterio cum promissione
vel attentatione matrimonii proveniente.
105. Dispensationis rescriptum, solutis expensis, parti impetranti
idemque postulanti traditur aut remittitur, et Ordinario exhibendum est
(Can. 51); verum ex officio ipsa Sacra Congregatio eidem Ordinario
exemplar authenticum rescripti dispensationis directe dabit.
106. Ordinarius, de dispensatione per authenticum documentum certior
factus, parocho tum loci contracti matrimonii tum suscepti baptismatis
sive viri sive mulieris, prouti casus ferat, quamprimum mandabit
ut in libris matrimoniorum et baptismorum de obtenta dispensatione
adnotatio fiat.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de disciplina
Sacramentorum, die 7 maii, anno 1923.
M. CARD. LEGA, Praefectus.
L . © S .
f A. Capotosti, Ep. Thermen., Secretarius.