AAS 15 (1923), p. 414

APPENDIX

SEU PRAECIPUORUM ACTORUM FORMULAE, QUAE UTILITER ET OPPORTUNE

ADHIBENTUR IN HIS CAUSIS.

I

SUPPLEX LIBELLUS UXORIS ORATRICIS

Beatissime Pater,

N. N., filia..., e dioecesi..., civitate..., annos nataconditione
domicilium habens in civitate..., via..., sub paroecia..., ad pedes Sanctitatis
Vestrae humiliter provoluta, quae sequuntur exponit:
Die mense anno oratrix, tunc annum agenspraemissis
denunciationibus a iure statutis ac ritu civili, matrimonium, in paroeciali
ecclesia cum N. N., filio edioecesiet civitate tunc annorumprofessionerite
contraxit.
Sed hoc matrimonium, contra oratricis ingenium, ad exitum perductum
fuerat ab eius matre, quae omnem movit lapidem ut filiae
animum sibi conciliare!; et cum nullum ab eiusmodi nuptiis daretur
effugium, oratrix ad matrimonium celebrandum accessit, sperans fore, ut
sensim sine sensu amor erga virum enasceretur.
At spem fefellit eventus, nam coniugali consortio vix instituto, vir
pravam indolem pandidit, ideoque defectus amoris in aversionem prorupit.
Quapropter quindecim ab inito matrimonio diebus elapsis, vir,
oratrice relicta, ad paternam domum remeavit; postero autem die, ipsa,
urgente matre, virum assequi debuit; cum quo tamen vix quinque diebus
transactis, ad matrem reversa est, malens potius mori, quam cum eo
intolerabile»!) vitam ducere.
Tum ex hoc capite vir separationem a civili tribunali petiit atque
obtinuit. Oratrix vero, apprime sibi conscia de non secuta matrimonii
consummatione, tum ob perversanti viri voluntatem, tum ob defectum
amoris, imo aversionem ipsius oratricis, ad pedes Sanctitatis Vestrae
confugit, Apostolicam dispensationem super matrimonio rato et non
consummato misericorditer implorans.
Rationes autem ad petendam dispensationem sunt: I invincibilis ora-O
tricis aversio erga virum, absque ulla spe reconciliationis; T inconti-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.