AAS 15 (1923), p. 427

• Si oratrix scribere nesciat, aut legitime impediatur quominus subscribat,
id in actis adnotetur.
Si examen in unica sessione non absolvatur, suspenditur, facta
adnotatione causae suspensionis, ex. gr.: «Ob horae tarditatem, suspensum
fuit examen, animo et ordine prosequendi eodem loco, die...,
hora...».
Ad partis examen allegentur litterae testimoniales de eiusdem
credibilitate expetitae et obtentae, ut supra diximus.

XX

IUSIURANDUM DE VERITATE DICTORUM ET DE SECRETO SERVANDO

Ego N. iuro me solam ac totam veritatem dixisse, et nunquam, antequam
praesens causa penitus absolvatur, evulgaturum sive propositas
interrogationes, sive responsiones datas. Sic me Deus adiuvet, etc.

XXI

IUSIURANDUM AB INTERPRETE PRAESTANDUM

Ego N., a Revmo Iudice in processu super matrimonio quod contenditur
ratum et non consummatum inter N. et N., deputatus interpres,
iuro me dictum munus fideliter impleturum, acta et documenta processus
de verbo ad verbum diligenter et adamussim reddendo, ac simul
secretum de omnibus quae in processu acceperim, servaturum. Sic me
Deus adiuvet, etc.

XXII

DECRETUM PRO CITATIONE PARTIS CONVENTAE

Revmus N., Iudex instructor etc., audito vinculi defensore, in ius
vocari mandat N., virum conventum, eique dici diem mensis
horam in aedibus in via num. ut iuratum examen subeat
in processu ab N., uxore eiusdem viri, intentato, quod in hoc Tribunali
conficitur ex mandato S. G. de disc. Sacr., diei super asserta
inconsummatione matrimonii dictorum coniugum, et causis Apostolicae
quae efflagitato dispensationis; cum declaratione quod si idem vir conventus,
die et hora praestituta, non comparuerit, neque absentiae excusationem
allegaverit, contumax habebitur, et, eo absente, instante defensore
vinculi matrimonialis, ad ulteriora in iudicio procedetur.
Datumdie...
N., Iudex instructor.
L. £B S. N., actuarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.