AAS 15 (1923), p. 428
XXIII
CITATIO PARTIS CONVENTAE PER EDICTUM
ROMANA
DISPENSATIONIS MATRIMONII N.-N.
Cum ignoretur locus actualis commorationis D. N., filiiconditionis...,
in hac causa conventi, oriundi ex loco vulgo..., dioecesis..., qui
anno ... degebat in loco via num. per hoc edictum praefatum
virum peremptorie citamus ad personaliter comparendum, anno
mense die hora in aedibus huius s. Tribunalis (via ... num. ...),
coram infrascripto Iudice instructore, ad depositionem faciendam, iuxta
interrogatoria eidem proponenda, in causa assertae inconsummationis
matrimonii, ab eius uxore N. intentata, ad implorandum Apostolicam
dispensationem, et quae ex mandato S. C. de disciplina Sacramentorum
diei in hoc Tribunali peragitur.
Quod nisi compareat die et hora designatis, neque absentiae vel
suae rationis agendi excusationem attulerit, contumax habebitur, et,
eo absente, ad ulteriora procedendum erit, instante revmo defensore
vinculi in eadem causa.
Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam
habentes de domicilio aut commorationis loco praefati viri, curare debent,
si et quatenus fieri possit, ut de hac edictali citatione ipse moneatur.
Datumdie ...
N., Iudex instructor.
L. rj$ S. N., actuarius.
XXIV
EXAMEN VIRI CONVENTI
Sessio ...
Serventur formae ut pro examine uxoris oratricis, et similes interrogationes
proponi possunt; sed aliae pro rerum adiunctis magis accommodatae,
adiiciendae erunt, aliae autem omittendae, aut de integro conficiendae
; iuxta prudentiam et sagacitatem iudicis ac defensoris vinculi,
qui eas exigant declarationes, quae, pro qualitate facti et personae,
veritatem illustrare natae sint. Quoad vero corporalem viri inspectionem
requirendam, attendantur quae praescripta sunt in Regulis, n. 84, §§ 2-3.
Ac parti quae secundo loco interrogatur, si casus ferat, in fine
examinis fiant contestationes circa responsiones alterius partis, quae
etiam ad examen iterum vocari poterit, iuxta Regulas, n. 55.
Si pars conventa in locum ubi tribunal coadunatur venire non
possit, sive in aliena dioecesi sive in eadem degat, audiatur iuxta