AAS 15 (1923), p. 438
tutis rapiebamur. Ceterum nemo non videt singularia huius oportere
fuisse bene promerita, quandoquidem eius nominis aeternitatem
in immensis Alpium molibus grata posteritas consecravit.
Molestum quidem est de tali homine, ob negligentiam et
infelicitatem superiorum temporum, pauca admodum esse tradita
quae nullum dubitationi locum relinquere videantur, cum
vulgatiores eius vitae scriptores haud religiosissime ad historiae
fidem opus suum exegerint. Sed tamen quae in hoc genere
certa sunt, ea plane ostendunt dignum Bernardum esse, qui
inter maximos Ecclesiae catholicae heroas numeretur. Constat,
Menthone, amplissimo loco natum, in summa rerum affluentia,
quibus qui abundant, beati ab amicis huius saeculi appellari
solent, maturrime Iesu Crucifixi amori omnia postposuisse; eundem
litteris excultum, paratis a patre honestissimis nuptiis,
necopinato se domo subduxisse, et per devia abruptaque itinera
Augustam Praetoriam penetrasse; ibi a Petro, eius ecclesiae
archidiacono, humanissime acceptum, in eiusdem disciplina cum
ad sacerdotium se rite comparasset, iam inde ab initio mirificis
eluxisse virtutibus ; paenitentia praesertim tanta, ut panem siligineum
torrentisque aquam tamquam delicatiora aspernaretur,
eoque uteretur et cibo et potu, qui, gustatum torquendo, vix
vitam sustineret; ita prorsus in servitutem redacto corpore,
totis animi viribus ad verbi ministerium incubuisse, Augusta -
num primo canonicum, deinceps, plus quadraginta annis, quoad
vixerit, archidiaconum; cumque videret homines usquequaque
circum in magna divinarum rerum ignoratione versari, peritisque
fere ac barbaris uti moribus, nec deesse qui, maxime ex
diuturna Saracenorum consuetudine, impios ethnicorum ritus
vanitatesque superstitionum sectarentur, non in Augustanae dioecesis
finibus continuisse ardorem, quo flagrabat, divinae gloriae
cum animarum salute promovendae, sed in Sedunensi etiam et
in Genevensi et in Tarantasiensi utilissime elaborasse, atque
Eporediam et Novariam usque suo apostolatus studio esse provectum;
omnes igitur istas valles saltusque peragrantem, in
hominibus a multiplici errore ad veritatem, a foeditate vitiorum