AAS 15 (1923), p. 437

¡ETTAPAÍCAEIES

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA Pl T PP. XI

EPISTOLA APOSTOLICA

AD R. P. D. FLORENTIUS DU BOIS DE LA VILLERABEL, EPISCOPUM ANNECIENSEM:
DE SACRIS SOLLEMNIBUS HONORI SANCTI BERNARDI A MENTHONE
DECRETIS.

PIUS PP. XI
VENERABILIS FRATER
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Quod sancti Bernardi a Menthone sollemnibus pietatis sanet
aeque laetitiae significationibus paras celebrare memoriam,
id per te intelligis quam iucundum Nobis quamque gratum accidat:
qui cum tantum cbristiani nominis decus ac lumen peculiari
quodam studio iam diu colere eonsueverimus, nunc, in bac
beati Petri Cathedra constituti, perlibenter sane ista occasione
utimur, ut eius apud homines gloriam auctoritatis Nostrae pondere
confirmemus. Nam, soliti antehac, quotiescumque nimirum
per occasionem licebat, ob animum ex studiorum contentione
recreandum viresque reiiciendas, sublimium adscensus tentare
cacuminum, saepe ea loca frequentavimus, ubi tamquam in
magno theatro actuosissima Bernardi caritas spectata est, ipsorumque
admonitu locorum, in quibus adeo alte impressa manent
sanctissimi viri vestigia, ut aliquid eius etiam nunc. ibidem
spirare dicas, facile in admirationem et amorem tam excellentes vir-

ACTA, Vol. XV, n. 9. — 1-9-923. 30

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.