AAS 15 (1923), p. 489

exornatumcui liceat addere eiusdem ecclesiae sive Basilicae insigne,
vulgo stemma.
Haec concedimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas et
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectas sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxiii
mensis aprilis, anno MDCCCCXXIH, Pontificatus Nostri secundo.

P. CAED. GASPARRI, a Secretis Status.

II

ÍNSULA ISLANDIA, A VICARIATU APOSTOLICO DANIAE SEIUNCTA, ERIGITUR

IN PROPRII IURIS APOSTOLICAM PRAEFECTURAM.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Insula Islandia ad praesens usque
tempus vicariatui apostolico Daniae adnexa mansit. Sed cum a sede sui
Vicarii Apostolici longo distet interiecti maris intervallo, ut negotia
spiritualia facilius inibi queant expediri, catholicae religionis dignitas
postulat ut Nos, quibus Ecclesiarum omnium cura est divinitus commissa,
huiusmodi|impedimento obviam eamus. Quare, collatis consiliis cum VV.
F.F.. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
Nobis opportunum visum est, eamdem Insulam a dicto vicariatu apostolico
seiungere atque in proprii iuris missionem erigere. Idcirco, motu
propriojatque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, Islandiam
insulam][a Daniae apostolico vicariatu segregamus eamdemque proprii
iuris facimus et Praefecturae apostolicae titulo ac iuribus donatam, ipsam
Presbyteris e Societate Mariae, vulgo de Montfort appellatis, administrandam
committimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces "fsemper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectusJsortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sine pertinere poterunt
nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.