AAS 15 (1923), p. 499

hortati paterno animo sumus, ut per saecularia eiusmodi sollemnia non
modo immortalis memoriae Pontificem ornarent atque efferrent, cuius
magnitudo et fortitudo animi, cum sanctimoniae laude coniuncta, in tot
tantisque difficultatibus, in exsilio, in custodia, in omne genus aerumnis
mirifice eluxit, verum etiam curarent ut regionis istius cives, rebus gestis
decessoris illius Nostri plenius perspectis ac cognitis, amantiores Apostolicae
Sedis exsisterent et catholice sentiendo vivendoque arctius Nobiscum
coniungerentur. Quae quidem optata Nostra fore ut, benignitate
Dei, prospere succedant, vel ipsa sperare iubet praeparatio rerumque
ordinatio, qua Consilium e Caesenatibus delectum viam sibi veluti munit
ad Pontificis memoriam die vicesimo proximi mensis magnifice recolendam
atque honestandam; Pii enim Septimi vitam ac promerita, cum per
diaria et late diffusa in vulgus commentariola, tum per contiones, quae
aliae ex aliis ab eruditis viris habentur, inlustrare non desinit. Iam non
restat nisi ut sacra saecularia tanti decessoris Nosmet ipsi participando
augustiora efficiamus. Quare cum per te, dilecte fili Noster, quasi praesentes
adesse velimus, tibi committimus, ut Caesenam per eos dies adeas
ibique Nostram geras personam; aucto autem sic celebrationis splendore,
utinam celebrationis ipsius fructus feliciter augeantur. Caelestium interea
donorum conciliatricem paternaeque caritatis Nostrae testem, tibi, dilecte
fili Noster, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xx mensis iulii anno
MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI

y

AD R. P. D. HENRICUM IGNATIUM PRZEZDZIECKI, EPISCOPUM PODLACHIENSEM
SEU IANOVIENSEM: DE INDICTA AB EO DIOECESANA SYNODO.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Restitutam
abhinc quinque annos a proximo decessore Nostro dioecesim istam
- cuius quidem eventi participes Nosmet ipsi fuimus cum in Polonia
Visitatoris Apostolici munere fungebamur - tam studiosa voluntate regundam
cepisti, ut de recta eiusdem ordinatione bene sperare iam tum liceret.
Qua in spe bona confirmati equidem sumus, cum, anno MDCCCCXIX,
pro officio Nostro Ianoviam venimus; et periucunde meminimus, quam
pie, quam cupide fideles tui stiparent Nos cum in cathedrali templo lita-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.