AAS 15 (1923), p. 500

remus. Quae igitur litteris nuper ad Nos datis et multa et laetabilia de
statu dioecesis tuae nuntiabas, ea, quamquam Nobis magnam partem
cognita, tamen haud minore Nos delectatione affecerunt. Comperire item
placuit, te primam dioecesanam Synodum in postremos mensis augusti
dies indixisse, qua eo spectas, ut res institutas adhuc feliciter, fefieius
confirmes ac perfieias, et alia, quibus supersederas, quaeque hodie ad
effectum deduci posse -videantur, tandem ah quando, collatis cum clero
consiliis, décernas. Quam quidem convocando Synodum, laboriosum profecto
opus aggressus es, at cum lege ecclesiastica apprime congruens, ad
territorii istius autem necessitates accommodatissimum, ubi, non ita
pridem, imperiosus dominatus, ut cives vi cogeret a catholica Ecclesia
deficere, divina atque humana omnia iura permiscuit. Laboris autem
socios cum plurimos e clero adsciveris, iidemque, ut scribis, in capitibus
rerum apparandis quae in Synodo disceptabuntur, nihil aliud nisi Dei
gloriam animarumque salutem sibi proposuerint, minime dubitamus quin
dioecesis ista tua haud mediocre capiat e legum Synodalium latione incrementum.
Bene igitur, ut postulas, Coetibus proxime ineundis precamur,
atque a datore bonorum omnium Deo illud exposcimus, ut ea tantummodo
statuas quae Ipsi placeant gregique prosint tuo, et, quae deliberando
statuens, eadem a clero populoque isto, Nobis carissimo, fideliter
accurateque serventur ac retineantur. Caelestium interea donorum
auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi, venerabilis
frater, et universis clericis fidelibusque tuae gubernationi commissis apostolicam
benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxr mensis iulii anno
MDCCCCXXM, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI

VI

AD EMUM P. D. DESIDERATUM, TIT. S. PETRI IN VINCULIS, S. R. E. PRESB.
CARD. MERCIER, ARCHIEPISCOPUM MECHLINIENSEM: DE CONVENTU MISSIONALIUM
LOVANII PROXIME HABENDO.

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Officiosissimam
epistulam, quam, tua ipsius commendatione fultam, ad Nos
dederunt religiosi ii viri, quibus constat Consilium apparando habendoque
proxime Lovanii missionalium Conventui, libenter perlegimus, eiusdemque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.