AAS 15 (1923), p. 50
tae divinitus veritatis praedicatione erudiat et uberrimis divinae
gratiae effusionibus sanctificet ; atque ita nane ipsam
civilem societatem, quam olim ad christianos spiritus confirmavit
et finxit, ubi de via deflectentem animadverterit,
revocare in pristinum contendat.
Ecclesia vero huiusmodi sanctificationis opus apud universos
omnes felicissime persequitur, quoties, Dei beneficio
ac munere, ei contingit alios ex aliis egregios filios ad imitandum
vulgo proponere, qui in omnium exercitatione virtutum
admirabiles exstiterunt. Quod quidem admodum ea
facit suae ipsius naturae congruenter, cum a Christo auctore
suo sancta constituta sit et sanctitatis effectrix, cumque
omnes, qui ea duce magistraque utuntur, ex Dei voluntate
ad vitae sanctimoniam niti debeant. Haec est voluntas Dei,
ait Paulus, sanctificatio vestra; quam quidem cuius generis1
esse oporteat, Dominus ipse sic declarat : Estote ergo vos
perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. 2 Nec
vero quisquam putet ad paucos quosdam lectissimos id pertinere,
ceterisque in inferiore quodam virtutis gradu licere
consistere. Tenentur enim hac lege, ut patet, omnino omnes,
nullo excepto; nec, ceteroquin, quotquot ad christianae perfectionis
fastigium pervenerunt, quos quidem paene innumerabiles
ex omni aetate atque ordine fuisse testatur historia,
iis aut non eadem, quae reliquis, naturae infirmitas obtigit,
aut non similia fuerunt pericula obeunda. Scilicet, ut
praeclare Augustinus : Non Deus impossibilia iubet, sed iu-
bendo admonet et facere quod po s sis, et petere quod non
possis. 3
Iamvero, Venerabiles Fratres, quae peracta est superiore
anno commemoratio sollemnis de nostris illis heroibus
Ignàtio Loyoleo, Francisco Xaverio, Philippo Nerio, Theresia
a Iesu et Isidoro Agricola, qui tertio ante saeculo in al-
1 I Thess., IV, 3.
2 MATTH., V, 4«.
3 S. AUG., I. De natura et gratia, c. 43, n. 50.