AAS 15 (1923), p. 51

bum Sanctorum adscripti essent, ea non parum visa est ad
christianae vitae studium in populo excitandum valuisse.
Nunc autem auspicato accidit caelestis natalis trecentesimus
sanctissimi viri, qui non solum ipse virtutum omnium
excellentia eluxit, sed etiam magisterio ac disciplina sanctitatis:
Franciscum Salesium dicimus, Episcopum Genevensem
et Ecclesiae Doctorem; qui quidem, non secus atque illa
christianae perfectionis sapientiaeque lumina quae memoravimus,
videtur oppositus esse a Deo Novatorum haeresi,
unde illa exorta est humanae societatis ab Ecclesia defectio,
de cuius tristibus acerbisque eventibus hodie optimus quisque
merito conqueritur. Atque etiam videtur Salesius singulari
Dei consilio Ecclesiae datus, ut et actione vitae suae et
doctrinae facultate opinionem illam profligaret eius temporibus
iam inveteratam, quae ne hodie quidem refrixit, veri
nominis sanctitatem, qualem catholica proponit Ecclesia,
aut adaequari non posse, aut certe tam arduam esse ad assequendum,
ut in plerosque fidelium minime cadat, sed paucis
tantummodo, iisque magno atque excelso animo praeditis,
conveniat ; eandem, praeterea, tantis implicari fastidiis ac
taediis, ut ad viros mulieresque extra claustra degentes neutiquam
accommodetur. Itaque desideratissimus decessor
Noster Benedictus XV, cum de illis quinque caelitibus sollemnem
sermonem haberet, beatum Francisci Salesii obitum
attingens proxime celebrandum, proprias hac de re Litteras
se ad Ecclesiam universam daturum pollicebatur. Hoc Nos
decessoris propositum, tamquam hereditate acceptum, libentissime
exsequimur, eo magis quod sperare licet, futurum,
ut commemorationis haud ita multo ante habitae fructus
huius propediem ordiendae fructibus cumulentur.

Iam si Salesii vitam studiose consideremus,-fuit hic
usque ab ineunte aetate specimen sanctimoniae, et illud non
severum ac triste, sed blandum et commune omnibus, ut
vere de eo praedicari posset ; Non enim habet amaritudinem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.