AAS 15 (1923), p. 52

conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam
et gaudium. Etenim cum virtutibus omnibus exsplendesce-1
ret, tum eximiam prae se tulit animi mansuetudinem, quam
propriam eius et singularem notam recte dixeris, omnino
tamen dissimilem eius f ucatae benignitatis, quae in quodam
rmmditiarum urbanarum studio et immoderatae comitatis
ostentatone posita est, alienamque prorsus vel a lentitudine
seu apathia quae nulla re commovetur vel a timiditate quae
ne tum quidem audet, cum oportet, stomachari. Haec sane
praecipua Salesii virtus, ex intimo pectore tamquam dulcissimus
fructus caritatis erumpens, cum scilicet miserationis
atque indulgentiae spiritu maxime contineretur, ea suavitate
et oris gravitatem temperabat et corporis gestum et vocem
aspergebat, ut studiosam omnium reverentiam ipsi conciliare
^ Legimus, consuevisse nostrum facillime admittere
amanterque excipere omnes, flagitiosos homines in primis
et apostatas, qui domum ad se, culpae eluendae emendandaeque
causa, confluerent ; eundem in deliciis habuisse reos
carceribus inclusos, quos crebro invisens multiplicibus
recreabat suae caritatis officiis ; neque minus indulgenter
solitum esse cum famulis suis agere, quorum segnitiam
temeritatesque toleranter in exemplum patiebatur. Quae
eius mansuetudo, quemadmodum ad universos pertinebat,
sic nullo unquam tempore, nec in prosperis nec in adversis
rebus, factum est ut deficeret ; eum igitur, quantumcumque
divexarent, nunquam haeretici eo minus eomem
sibi facilemque experti sunt. Cum enim, anno post
initum sacerdotium, Episcopo Genevensi Granerio ipse, invito
ac repugnante patre, ultro se ad Chaballicenses Ecclesiae
reconciliandos obtulisset, traditamque sibi perlibenter
eam provinciam, magnam quidem ac difficilem, tanto studio
exsequeretur, nullos ut labores recusaret, nulla vel capitis
pericula refugeret, ad salutem tot hominum millibus paran-

1 Sap., VIII, 16.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.