AAS 15 (1923), p. 534

plenitudine a territorio archidioecesis Sancti Iacobi de Venezuela, seu
Caracensis, separamus et evehimus et praedictae Ecclesiae Emeritensi in
Indiis attribuimus et. adsignandus, dum ipsam Ecclesiam Emeritensem in
Indiis ab eodem metropolitico iure, cuius erat, eximimus et subtrahimus
atque ad gradum et dignitatem Ecclesiae metropolitanae evehimus, cum
omnibus et singulis iuribus, privilegiis et praerogativis, quibus ceterae
metropolitanae Ecclesiae gaudent.
Insimul venerabilem fratrem Antonium Eaymundum Silva, hodiernum
Episcopum Emeritensem ad Archiepiscopi gradum, dignitatem, iura ac
privilegia promovimus, cum facultate, sicut ceteri Archiepiscopi, deferendi
crucem et Pallium, postquam tamen hoc ab Apostolica Sede in sacro
Consistorio postulaverit et impetraverit.
Memoratae insuper Emeritensis Ecclesiae Capitulum illico ad gradum
Capituli metropolitam, titulum et honorem Apostolica auctoritate pariter
evehimus, cum omnibus iuribus, privilegiis, praeeminentiis ac honoribus
quibus cetera metropolitana Capitula in illis regionibus fruuntur.
Huius vero metropolitanae sedis suffraganeae erunt dioeceses Zuliensis
et Sancti Christophori, quae hucusque metropolitanae Ecclesiae Sancti Iacobi
de Venezuela, seu Caracensis, suffraganeae erant, a qua proinde eas
detrahimus: igitur Zuliensis et Sancti Christophori pro tempore Episcopi
erunt suffraganei Archiepiscopi Emeritensis, ipsiusque iurisdictioni iuxta
canonicas leges subiecti, sicut ipsorum clerus et populus.
Fines vero huius metropolitanae Emeritensis Ecclesiae, iidem erunt,
qui hucusque efformarunt et constituerunt ipsam episcopalem dioecesim,
necnon et alias dioeceses Zuliensem et Sancti Christophori, reservata
tamen Apostolicae Sedi facultate novas circumscriptiones et dismembrationes
in hac nova ecclesiastica provincia libere peragendi quandocumque
in Domino id magis expedire visum fuerit, quin ullum hac in re Antistitum
et Capitulorum consensum exquiri aut ullam territorialem compensationem
attribuì necesse sit.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem
fratrem Philippum Cortesi, Archiepiscopum Siracensem et in Republica
de Venezuela Nuntium Apostolicum, eidem tribuentes necessarias et opportunas
facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, aliam
personam in ecclesiastica dignitate constitutam, simulque definitive pro-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.