AAS 15 (1923), p. 535

nuntiandi super quavis difficultate, vel oppositione in exsecutionis actu
quomodolibet oritura, imposito tamen eidem onere infra sex menses, a
data praesentium computandos, ad Sacram Congregationem Consistorialem
mittendi authenticum exemplar exsecutionis peractae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo tertio, die decima prima mensis iunii, Pontificatus
Nostri anno secundo.

£8 C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen., O. CARD. CAGIANO ,
S. Congreg. Consistorialis Secretarius. S. R. E. Cancellarius.

Iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.

Loco £g plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XXVIII, n. 15.

II

EMERITEN.

CONCESSIONIS PERSONALIS PALLII

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

Venerabili fratri Antonio Raymundo Silva, Episcopo Emeritensi in
Indiis, salutem et apostolicam benedictionem. — Inter plurimas et gravissimas
Nostri officii curas, esse putamus benevolentiam ostendere et specialia
signa honoris illis tribuere, qui erga Ecclesiam Christi eiusque fideles
magis meruerunt.
Cum itaque proximo septembri mense quinquagesimum ab inito sacerdotio
annum feliciter sis impleturus, ut in hac solemnitate quoddam
Nostrae peculiaris benevolentiae pignus tibi daremus, disposuimus ut Pallium,
insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, de corpore Beati
Petri sumptum, tibi extra Sacrum Consistorium concederetur.
Per praesentes igitur, sacrum Pallium, ut speciale signum honoris tibi
assignamus, donec Ecclesiae Emeritensi in Indiis praefueris et ut in sacris
functionibus iuxta liturgicas normas illo uti possis et debeas.
Ad illud tibi prima vice imponendum, per easdem praesentes Litteras,
deputamus venerabilem fratrem Philippum Cortesi, Archiepiscopum titularem
Siracensem et in Republica de Venezuela Nuntium Apostolicum,
eum potestate subdelegandi alium virum in ecclesiastica dignitate consti-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.