AAS 15 (1923), p. 56

duarum virginumque officiis. Idem denique praecipit, quibus
artibus pericula, tentationes voluptatumque illecebras
cum dignoscamus, tum superemus, et quo pacto animi statum
per sancta proposita redintegremus quotannis ac renovemus.
Atque hic liber, quo quidem nullum in hoc genere
absolutiorem prodiisse aequales eorum temporum censué^
rûnt, utinam hodie ab omnibus pervolutetur, uti olim in manibus
omnium tamdiu versatus est; tum vero christiana ubique
gentium pietas revireseeret et communi filiorum suorum
sanctitate Ecclesia Dei laetaretur. Eo etiam maioris momenti
ac ponderis est Tractatus de amore Dei, in quo sanctus
Doctor, quasi quandam Dei caritatis historiam scribere
aggressus, narrat quae eius fuerit origo et quae progressiones,
atque etiam quare in animis hominum defervescere
ac languere coeperit ; tradit deinceps, quomodo in ea
exerceantur ac proficiamus. Oblata vero opportunitate, difficillimas
quaestiones dilucide explanat, ut de gratia efficaci,
de praedestinatione, de vocatione ad fidem ; et, ne ieiuna
currat oratio, eam - quae erat illius ingenii ubertas et celeritas
- tam festiva iucunditate tantoque pietatis odore conspergit,
ea similitudinum varietate iisque et exemplis et locis
aptissimis ornat, e Scriptura sacra plerumque depromptis,
ut liber non tam ex eius mente quam ex visceribus medullisquemanasse
videatur. Principia autem spirituales vitae, quae
in duobus hisce voluminibus explicaverat, in usum animarum
ipse convertit cum in cotidiano ministerio, tum in admirandis
illis, quas exaravit, Epistolis; eademque ad gubernationem
accommodavit Sororum a Visitatione, quarum Institutum,
ab ipso conditum, eius adhuc spiritum religiosissime
retinet. Etenim moderationem ac suavitatem in hac
sodalitate, ut ita dicamus, spirant ac sapiunt omnia : cuius
sodalitatis est proprium, ut virginibus feminisque viduis ac
matronis vel debilibus atque aegris vel aetate provectis pateat,
quarum vires incitatum animi studium haud exaequare
videantur. Non enim ibi vigiliarum et psalmodiae diuturni-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.