AAS 15 (1923), p. 57
tas, non paenitentiae vel expiationum asperitas, sed legibus
tam mitibus tamque remissis obtemperatio, ut moniales
etiam, quae minus valent, omnia sibi imperata explere facile
possint. Verum eiusmodi facilitas atque in agendo iucunditas
eo informari debet caritatis igne, qui efficiat, ut religiosae
mulieres, quae Salesio auctore gloriantur, cum se penitus
abnegent, tum modestissime pareant, et, non speciosas
sed solidas persequendo virtutes, sibimet moriantur ut
Deo vivant. In quo quis non agnoscat singularem illam suavitatis
cum fortitudine coniunctionem, qualem in legifero
Patre admiramur?
Multa quidem Salesii scripta praeterimus, unde etiam
caelestis eius doctrina, veluti aquae vivae flumen, irrigando
Ecclesiae agro... utiliter populo Dei fluxit ad salutem; at1
facere non possumus quin Controversiarum librum memoremus,
in quo, sine ulla dubitatione, plena catholicae fidei
demonstratio habetur. In comperto est, Venerabiles Fra-2
tres, quibus temporibus sacram ad Ohaballicenses expeditionem
Franciscus susceperit. Cum, uti rerum gestarum
scriptores enarrant, a Sabaudiae Duce cum Bernensibus et
Genevensibus exeunte anno MDLXXXXIII induciae essent initae,
tum maxime visum est, ad Chaballicenses Ecclesiae reconciliandos
nihil magis profuturum, quam si, missis illuc
studiosis doctisque divini verbi praeconibus, persuasione adhibita,
sensim ad fidem allicerentur- Cum autem is, qui primus
regionem adiit, vel quod haereticorum desperaret emendationem
vel quod sibi metueret, e sacro certamine discessisset,
Salesius, qui sese, ut diximus, Episcopo Genevensi missionalem
obtulerat, mense Septembri anno MDLXXXXIV , pedes,
sine cibariis domesticisque copiis, nullo nisi fratris patruelis
comitatu, ieiuniis precibusque ante iteratis cum sibi
unice a Deo prosperum incepti exitum sponderet, in regionem
haereticorum ingreditur. Sed cum illi contiones decli-
1 Litt. Ap. Pii IX d. 16 Nov. 1877
2 Ibidem.