AAS 16 (1924), p. 141
exiguitatem, ob aliasve causas, aliqua Provincia non habeat,
unde, ad canonum praescripta, rectae eiusmodi institutioni prospiciat,
iidem adulescentes ad aliam Provinciam vel studiorum
sedem mittantur, ubicumque rite, ad praescriptum can. 587,
doceri queant. At vero in inferioribus scholis sancte illud ex
can. 1364, I servetur: «Praecipuum locum obtineat religionis disci-o
« plina, quae, modo singulorum ingenio et aetati accommodato,
«diligentissime explicetur ». Atque in hac disciplina libri rie adhibeantur,
nisi quos Ordinarii probarint. Quae, ceteroqui, religionis
studia, ut obiter dicamus, ipsi philosophiae scholasticae auditores
exercere ne desinant; aureo autem illo percommode utantur
Catechismo Romano, in quo nescias utrum magis mirere, copiamne
sanae doctrinae, an latini sermonis elegantiam. Quodsi clerici
vestri, inde ab aetatis flore, doctrinam sacram ex fonte isto
haurire assueverint, super quam quod ad theologiae studia paradores
exsistent, ex usu absolutissimi operis capient profecto
unde sapienter et populum erudiant et commenta refellant quae
in doctrinam revelatam eifuti solent. Vobis autem, dilecti filii,
quae de linguae latinae studio, per Epistolam Apostolicam Officiorum
omnium, monuimus catholicos Antistites diligenter attenderet,
eadem ut in litterariis ludis servetis, suademus ac praecipimus
: nam ad vestros quoque ea Codicis lex pertinet quae de
sacrorum alumnis edicit: « Linguas praesertim latinam et patriam...
« accurate ediscant ». Quanti autem momenti sit, iuvenes reli-1
giosos latini esse bene gnaros sermonis, id non modo declarat,
quod eo ipso Ecclesia utitur veluti ministro et vinculo unitatis, sed
etiam quia latine Biblia legimus, latine et psallimus et litamus
et sacris ritibus paene omnibus perfungimur. Huc praeterea accedit,
quod Romanus Pontifex latine universum alloquitur docetque
catholicum orbem, neque alium sane adhibet Romana Curia
sermonem cum negotia expedit ac decreta conficit quae fidelium
communitatis intersunt. Qui autem linguam latinam non calleant,
iis quidem ad copiosa Patrum Doctorumque Ecclesiae volumina
difficilior est aditus, quorum plerique non alia usi sunt scribendi
1 C. I. C, can. 1364, 2».