AAS 16 (1924), p. 142

ratione ut christianam sapientiam proponerent ac tuerentur.
Quare cordi vobis esto, ut clerici vestri, qui in ministeriis Ecclesiae
futuri aliquando sunt, eiusdem linguae scientiam atque usum
quam accuratissime percipiant.
Emenso inferiore litterarum curriculo, alumni et candidati
omnes, quibus se Deo consecrandi mens constet, quique bona animi
indole, ingenio haud tardo, pietatis spiritu morumque integritate
se moderatoribus suis probaverint, in novitiatum cooptentur, in
quo, quasi in quadam palaestra, religiosae vitae principia et virtutes
data opera perdiscant. Quantum autem intersit, tironum
animos eo temporis spatio diligenter excoli, non tam e magistrorum
pietatis testimoniis quam ex ipsa experientia conficitur, cum religiosi
status perfectionem nulli assequantur retineantque, nisi
iam tum omnium fundamenta virtutum iecerint. Quamobrem,
remotis quarumvis disciplinarum studiis atque oblectamentis, huc
tantummodo novitii animos intendant, ut, sapienti magistri sui
ductu, interioris vitae exercitationibus viftutumque adeptioni
vacent, earum praesertim quae cum religionis votis, idest paupertatis,
obedientiae et castitatis, cohaerent et coniunguntur. In quo
erunt ad perlegendum considerandumque utilissima cum sancti
Bernardi et Seraphici Doctoris Bonaventurae, tum Alphonsi Rodríguez,
tum etiam eorum qui apud Sodalitatem uniuscuiusque
vestram magisterio pietatis floruerunt, scripta, quorum virtus
atque efficacia tantum abest ut vetustate defecerit atque elanguerit,
ut etiam aucta hodie videatur. Neque tirones unquam
obliviscantur, quales in novitiatu fuerint, tales se in reliquum
vitae tempus futuros, et supplendi posterius renovato animo
tirocinii, si semel modico aut nullo fructu illud egerint, spem esse
plerumque inanissimam.
Hoc deinde vobis, dilecti filii, curae erit, ut alumni, qui novitiatum
expleverint, in iis domibus collocentur, ubi sanctissimarum
observatio legum floreat et cetera sint ita disposita, utilius
ut illi accuratiusque possint statum ordinatumque philosophiae
et theologiae cursum peragere. Statum ordinatumque diximus:
scilicet non modo ne ad superiorem scholae gradum ullus eve-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.