AAS 16 (1924), p. 209
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
1NDICTI0 UNIVERSALIS IUBILAEI ANNI SANCTI
MILLESIMI NONGENTESIMI VICESIMI QUINTI
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS
SALUTEM ET APOSTOLICAM! BENEDICTIONEM
Infinita Dei misericordia sibi ad exemplum proposita, identidem
Ecclesia id consilii persequitur, ut, singulari aliqua via et
ratione, ad culpae expiationem vitaeque emendationem homines
alliciat ac revocet, qui solent, vel ob voluntatem a fide catholica
abalienatam, vel ob segnitatem atque inertiam, usitata salutis
adiumenta neglegere, et poenas admissorum vindici Deo pendendas
ne cogitant quidem, nedum accurate efficaciterque considerent.
Extraordinarium sane eiusmodi ad renovandos animos
praesidium vobis, dilecti filii, auspicato afieret Iubilaeum Magnum,
ex more institutoque maiorum in Alma hac Urbe proximo
anno celebrandum; quod nostis nuncupari itidem Annum Sanctum
consuevisse, quia et sanctissimis initur ducitur absolviturque
ritibus et ad sanctitatem morum promovendam tam aptum
habetur quam quod maxime.
Iamvero si unquam alias oportuit, at potissimum hodie oportet,
ut vos, illud Pauli iterando, moneamus: Ecce nunc tempus
ASTA, Toi. XYÏ, n. 6. — 2-6-924. li